PL 142, col. 558

Commentarius in Cantica (Bruno Herbipolensis), J. P. Migne · Commentarius in orationem Dominicam symbolum Apostolorum et fidem Athanasii (Bru

Quia viderunt oculi mei. Salutare tuum.
Quia viderunt: Beati oculi qui vident [(Luc. X)]
quae Simeon vidit. Beati qui non viderunt et crediderunt [(Joan. XX)] .
3 Quod parasti. Ante faciem omnium populorum.
Quod parasti. Illud inquit ipsum quod postmodum
omnibus gentibus et populis et linguis mente
ac fide conspiciendum parasti, et spe ac dilectione
quaerendum praevidisti, ipse diu desideratum, nunc
et carnis et cordis oculis tuum salutare contemplor.
4 Lumen ad revelationem gentium. Et gloriam plebis tuae Israel.
Lumen, lumen quidem utrique populo, salutare
Dei, id est Christus a Deo paratus est. Qui tamen

gloria magis dicitur Israel, cui diu speratur [(Rom.
IX)] , et ex quo pronuntiatus advenit. Gentium vero
revelatio, quas visitare et illustrare pariter dignatus
est.

enim, ut Christus regnet in nobis, et non diabolus,
id est Ecclesia Christi semper crescat, in qua regnat
Deus: et dies judicii adveniat, quia tunc diabolus
regnare in mundo de sistit, et Christus cum
sanctis suis in aeternum regnabit [(I Cor. XV)] .
4 Fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra.
D Quae est tertia? M. Fiat voluntas tua sicut in
coelo et in terra. D. Quomodo est intelligenda? M.
Sicut angeli in coelo tuae obediunt voluntati, ita et
justi in terra faciant: et sicut in sanctis, ita et in
peccatoribus tua voluntas impleatur.
5 Panem nostrum quotidianum da nobis hodie:
D Quae est quarta? M. Panem nostrum quotidianum
da nobis hodie. D. Quid in ea intelligitur?
M. Hoc loco panis pro omnibus cibis accipitur, de

quibus vivere debeamus: precamur etiam pro assumptione
corporis Christi: petimus denique ut nobis
seipsum tribuat qui est panis vivus [(Joan. VI)] .
6 Et dimitte nobis debita nostra: Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
D. Quae est quinta? M. Et dimitte nobis debita

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.