PL 142, col. 559
Commentarius in orationem Dominicam symbolum Apostolorum et fidem Athanasii (Bru
nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
D. Quid in illa sentiendum est? M. Precamur etiam
ut sic dimittat nobis peccata nostra, sicut et nos
dimittimus debitoribus nostris.
7 Et ne nos inducas in tentationem.
D. Quae est sexta? M. Et ne nos inducas in tentationem.
D. Quomodo hoc intelligitur? M. Non petimus
ut non tentemur, quia qui non est tentatus,
non est probatus [(Rom. V)] , sed precamur ne nos inducat
in tentationem, quam sufferre non possimus [(I Cor. X)] ,
id est non sinat nos in tentatione peccare.
Inducere enim dicitur Deus, cum auxilium
subtrahit:
8 Sed libera nos a malo. Amen.
D. Quae est septima? M. Sed libera nos a malo.
D. Quomodo est intelligendum? M. Id est a diabolo,
a peccato, et ab omni malo tentamento. D. Amen
quod in fine est, quomodo intelligitur vel cujus linguae
dicitur? M. Amen Hebraice dicitur, quod in
Latinum versum, vere et fideliter intelligitur.
SYMBOLUM APOSTOLORUM.
1 Credo in Deum Patrem omnipotentem: Creatorem coeli et terrae.
D. Ista suscipio, sed quoniam, sicut nosti, omnes
nos per fidem salvari credimus, rogo ut dicas mihi,
quomodo fidem tuam intelligas, vel etiam in quem
credas. M. Ego credo in Deum, Patrem omnipotentem,
creatorem coeli et terrae. D. Quare dicitur omnipotens,
et quare creator? M. Omnipotens dicitur,
quia omnia potest quaecunque vult; creator, eo
quod omnia creavit, coelum et terram, mare et
omnia.
2 Et in Jesum Christum Filium ejus unicum: Dominum nostrum.
D. Credis in Jesum Christum? M. Omnino credo
in Jesum Christum Filium ejus unicum, Dominum
nostrum, qui est verus Deus et verus homo. D.
Quomodo Deus, et quomodo verus homo? M. Deus
verus est, quia de Spiritu sancto conceptus est,
homo verus, quia ex Maria virgine natus est.
3 Qui conceptus est de Spiritu sancto: Natus ex Maria virgine.
D. Ecce illum natum. Quid postea factum est?
M. Post sanctam enim ejus nativitatem aetate et sapientia
crescens, triginta annos implevit [(Luc. III)] .
In qua etiam aetate a Joanne Baptista dignatus est
baptizari, et post baptismum tribus annis et dimidio
docuit. Et praedicavit omnia quae ad vitam aeternam
pertinent.
4 Passus sub Pontio Pilato: Crucifixus, mortuus et sepultus.
D. Post hanc praedicationem quid factum est? M.
In ipsa praedicatione comprehensus est a Judaeis
iniquis et perfidis, a quibus propter invidiam illorum
et propter peccata nostra, multa blasphema multasque
passiones sub Pontio Pilato, qui judex erat illo
tempore in Judaea, sustinuit. D. Unde dicitur Pontius?
M. A loco ubi natus fuit, hoc nomen accepit.