PL 142, col. 57
Expositio Psalmorum (Bruno Herbipolensis), J. P. Migne
multi dubitando, quod nec pauci debuerant, id
est resurrectionem esse venturam et bonorum praemia?
Cui interrogationi statim sancta mater respondet
dicens: Signatum, etc.
7 Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine, Dedisti laetitiam in corde meo.
C Signatum est super nos lumen vultus tui, quia
sicut nummus imperatoris habet imaginem, ita fidelibus
signa coelestis regis imprimuntur in baptismo
et aliis sacramentis, hoc est, signaculum sanctae
crucis, quo diabolus effugatur. Lumen est vultus
Dei, impressio crucis, quia eos illuminat semper
qui se non polluunt ulla pravitate. Laetitiam dicit
rectae fidei, tunc enim laetamur veraciter, quando
recte credimus. A Vel lumen illud gratia Dei est,
infusa menti reparandae, qua ratio insignitur ut denarius
regis imagine, et hoc lumen est totum et verum
hominis bonum.
8 A fructu frumenti et vini ÷ et olei sui .. Multiplicati sunt.
C Admonet eos qui carnalibus rebus intenti esse
probantur, multiplicati sunt enim pessimis actibus,
id est mundana voluptate completi. Ideo addidit, sui,
quia peccatores istis utuntur terrenis fructibus, non
secundum praecepta Dei, sed secundum desideria
sua. Vel, sui, id est Christi, panis cujus vivus est,
et vinum inebrians, et oleum caput, id est mentem
impinguans. Frumentum vero dictum est a frumine,
id est a summa parte gulae; antiqui enim caput gulae
frumen vocabant.
9 In pace in idipsum: Dormiam et requiescam.
C Ne putares pacem istam temporalem significari,
sed incommutabilem coelestemque in corde permanentem,
ideo dicit in idipsum, ut intelligas, nulla
varietate in seipsa veram pacem mutatam. Dormiam,
id est in ipsa pace vitam finiam. Requiescam in
futura beatitudine, quando jam requies dabitur sanctis
et pausatio gloriosa.
10. Quoniam tu, Domine, Singulariter in spe constituisti me.
C Singularis spes est Ecclesiae in membris suis,
quia sola recipit regnum Dei, quod impii non possunt
adipisci. Cum dicit, Constituisti me, significat
dignam deliberatamque sententiam, quam hic habemus
in spe, ibi possidetur in re.
ORATIO EX PSAL. IIII.
Exaudi nos, Domine, et in tribulationibus nostris
miserere nobis, et qui solus magnificaris in populis,
spiritalem laetitiam tribue, et in spe munerum futurorum
constitutis. Per Dominum nostrum, etc.
PSALMUS V.
ARGUMENTUM PSAL. V.
C Ecclesia, suam poscens orationem audiri, praedicat
haereticos et schismaticos a Domini munere
excludendos, felicia insuper commemorans praemia
beatorum.