PL 142, col. 56

Expositio Psalmorum (Bruno Herbipolensis), J. P. Migne

[(Rom. X)] .
Psalmus est musicum organum capite
sonorum, vel potius est melodia qua divina praeconia
canebantur. Canticum, quod supernas laudes
humanis vocibus personabat.
1 Cum invocarem exaudivit me Deus justitiae meae, In tribulatione dilatasti mihi.
C Vox Ecclesiae ad Christum; licet sciat se esse
auditam, tamen orare non cessat. Tribulatio est,
quae dilatat in martyrio sanctam Dei Ecclesiam,
quando eodem tempore confessores fiunt et martyres
coronantur, totaque turba justorum contritionibus
semper augetur.
2 Miserere mei: et exaudi orationem meam.
C Miserendum sibi esse dicit pia mater, si ejus

oratio pro filiis audiretur, quoniam quidquid membris
tribuitur toti hoc corpori sine dubitatione praestatur.
3 Filii hominum, usquequo gravi corde? Ut quid diligitis vanitatem et quaeritis mendacium? Diapsalma.
C Graves corde dicit filios qui, agnita veritate,
hoc est Christo, adorare magis elegerunt idola vanitatis.
Vanitas quidem nomen est generale vitiorum,
sed illud proprie vanum dicitur quod a Deo
probatur alienum. Mendacium, hoc est idolum, tale
enim merito susceperunt, quia contra veritatem
erecta sunt. Diligere enim debemus proficua, non
noxia.
4 Et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum
suum: Dominus exaudiet ÷ me .. cum clamavero ad eum.
C Hic indicat Propheta arcanum sanctae Incarnationis.
Sanctum dicit, id est Filium. Merito se exauditum
dicit, quoniam Christum populis praedicavit.
Clamat ad Christum, qui illum bonis operibus supplicat.
5 Irascimini et nolite peccare. Quae dicitis in cordibus vestris et in cubilibus vestris compungimini. Diapsalma.
C Irasci debemus praeteritis peccatis, scilicet
poenitendo, ut horreat nos, qui peccavimus. Cum
dicit in cordibus et in cubilibus, ostendit agnoscere
Deum cogitationes hominum. Cubile enim a cubando
dicitur, quod est domicilium ferarum, et est sensus:

Deserite pravas cogitationes, antequam scelera perpetretis,
id est antequam in opera malas cogitationes
ducatis; dum adhuc in corde sunt, exstinguite.
H Vel nocte expiate per lacrymas, quod in die cogitando
peccastis.
6 Sacrificate sacrificium justitiae et sperate in Domino. Multi dicunt: Quis ostendit nobis bona?
C.
Superius admonuit mater clementissima Ecclesia
ab antiquis idolorum sacrificiis et culturis
recedendum, nunc hortatur et Christianos semetipsos,
non pecudes, recte vivendo Deo sacrificare.
Sperareque docemur in Deo, qui salutaria ejus promissa
consequamur. Quis ostendit nobis bona, dicunt

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.