PL 142, col. 67

Expositio Psalmorum (Bruno Herbipolensis), J. P. Migne

Domine Dominus noster, Quam admirabile est nomen tuum in universa terra!
C Nomen Domini vocabulum inenarrabile sonat,
unde cum dicit, quam admirabile est: non potest
explicare quod sentit. Universa terra, quia per totum
mundum ejus religio sancta dilatatur. H Quod pro
nobis homo factus es, quod mortuus, quod resurrexisti,
in cunctis gentibus est vulgatum, sed et
illud quod elevata est, etc.
2 Quam elevata est magnificentia tua Super coelos.
C Magnificentia Dei est arcanum Incarnationis
Christi: quae elevata est, quando Christus resurgens
ascendit in coelos, ut in alio psalmo: Exaltare, dicitur,

super coelos Deus, et super omnem terram gloria
tua [(Psalm. LVI)] .
3 Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos, Ut destruas inimicum et ultorem.
H Haec prophetia in Evangelio completa est,
quando in templo pueri clamabant: Osanna filio
David, benedictus qui venit in nomine Domini [(Matth. XXI)] .
C Ut sit sensus, non solum a perfectis
et doctis es laudabilis, sed etiam ab incipientium et
ore parvulorum mirabilis praedicaris, ut per infantes
et lactentes, non pueros materiali lacte alendos, sed
in fide parvulos qui rudimentis fidei imbuti, fortiorem
cibum non recipiunt intelligamus (I Cor. III;

Hebr. V). Inimicos: paganos et blasphaemos designat.
Defensorem: Judaeum perfidum, C H vel haereticum
dicit, A vel diabolum suae sectae defensorem
et peccati: dicunt quoque haeretici fidem se defendere
Christianam, et peccatores veritatem, dum
peccata excusant. C Inimicum vero et defensorem
vel ultorem: Judaeum perfidum specialiter dicit, qui
dum Patrem se putat defendere, Filio existit inimicus,
ita factum est, ut Dei quasi defensor, apertissimus
Deo probaretur adversarius.
4 Quoniam videbo coelos .. tuos + opera digitorum tuorum: Lunam et stellas quas ÷ tu .. fundasti
C Videbo coelos, id est libros evangelicos. Digitus
Dei dicitur: divinae operationis effectus. Lunam,

Ecclesiam dicit; stellas, justos homines. Fundasti,
ut intelligamus omnia in praedestinatione Dei fundata
5 Quid est homo quod memor es ejus, Aut filius hominis quoniam visitas eum?
C Quid est homo, cum despectione pronuntiandum
est, id est fragilis et caduci Adae sequax, qui in
veteri peccato socia pravitate permistus est. Hujus
memor Dominus est, quando ei per suam misericordiam
peccata dimittit. Filium hominis: filium
virginis Mariae dicit; A C quia visitavit nos, corpus
humilitatis nostrae assumendo, et ita a peccato
veteri liberando, visitavit Dei Filius, hominis filium;
quando Dei Filius factus est hominis filius.
6

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.