PL 142, col. 68

Expositio Psalmorum (Bruno Herbipolensis), J. P. Migne

Minuisti eum paulo minus ab angelis: gloria et honore coronasti eum, Et constituisti eum super opera manuum tuarum.
C Minoratus est enim, non necessitate sed pietate
et spontanae voluntate, formam servi accipiens: ex
ea siquidem parte minor factus est angelis, qua crucem
pro omnium salute suscepit. Bene autem dixit
paulo minus, quia et si mortalem carnem accepit;
tamen nulla peccata habuit. H Gloria, cum in ejus
descensu inferi claruerunt. Honore, cum vicit mortem.
Coronatus, circumdatus choro sanctorum
rediit ex infernis. C Dum dicit opera manuum,
omnis illi creatura subjecta monstratur.
7 Omnia subjecisti sub pedibus ejus: Oves et boves universas: insuper et pecora campi.
C Cum dicit omnia, ostendit et terrena et superiora
ei esse subjecta. Oves electum populum signat.
Boves praedicatores dicit. Insuper, id est non solum
sancti, sed etiam peccatores (quos pecora significant)
ei subjecti sunt, qui bene sunt pecora: dum
in mundi istius voluptate pascuntur. Oves sunt
autem, cum intra Dei septa clauduntur.
8 Volucres coeli et pisces maris, Qui perambulant semitas maris
C Volucres coeli a volatu crebro dictae, superbi
homines sunt, qui inflati vento jactantiae quasi per
inane aeris volitant, et humilia despiciunt. Pisces
philosophos dicit, qui hujus mundi naturam erratica
curiositate pertractantes: sicut pisces in mari

natant, qui per nimiam curiositatem non contemplantes
coelestia, inter hujus saeculi fluctus, rerum
fluentium occultas angustias scrutantes, putant esse
vitam aeternam. Et hi pedibus Christi subjecti sunt,
dum convertuntur. Nam licet Christo omnia jure
subjecta sint, illos tamen proprie dicimus esse subjectos,
qui ad ejus onus laeve pervenire meruerunt.
9 Domine Dominus noster, Quam admirabile est nomen tuum in universa terra!
C Repetit sancta Ecclesia congrue siquidem versum
de laude Domini, quem in capite dixit, quia
ipse dixit, Ego sum alpha et omega, id est initium et
finis [(Apoc. I)] .
ORATIO EX PSAL. VIII.

Admirabile nomen tuum, omnipotens Domine,
supplices exoramus, ut qui omnem creaturam mundi,
ad usus hominis subjecisti, nos ad tuae servitutis
officium dignos digneris efficere. Per Dominum nostrum,
etc.
PSALMUS IX.
ARGUMENTUM PSAL. IX.
C Propheta laetum se dicit Domino psalliturum,
quoniam confudit diabolum pauperumque sanguinem
vindicat, et peccatores cum antichristo dicens perituros,
judicii tempus velociter advenire deprecatur,
ne cujuslibet iniquitas ultra praevaleat.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.