PL 142, col. 671

Historiae sui temporis (Rodulfus Glaber), J. P. Migne

quartum, Constantinopolitanus praesul cum suo principe
Basilio, aliique nonnulli Graecorum consilium
iniere, quatenus cum consensu Romani pontificis
liceret Ecclesiam Constantinopolitanam in suo orbe,
sicuti Romana in universo, universalem dici et haberi.
Qui statim miserunt qui deferrent multa ac diversa
donorum xenia Romam tam pontifici quam caeteris
quos suae parti favere conspicerent. Ubi convenientes,
exposuerunt apud pontificem suae profectionis
querelam. Sed quid non pertentat caecus amor habendi?
estque proverbium, aureo pugillo murum
frangere ferreum. Ac licet pro tempore philargyria
mundi regina queat appellari, in Romanis tamen inexplebile
cubile locavit. Mox namque ut videre Graecorum
sibi deferre fulgidas opes, versum est cor

illorum ad fraudulentiae diverticula, pertentantes an
forte clanculo concedere quiverant quod petebatur.
Sed nequaquam. Non enim potest falli summa Veritas,
quae spopondit: Portae inferi non praevalebunt
adversus eam. Dum ergo adhuc leni sub murmure
hujusce machinatores in conclavi sese putarent talia
tractavisse, velox fama de ipsis per universam Italiam
decurrit. Sed qualis tunc tumultus, quam vehemens
commotio per cunctos exstitit, qui audierunt,
dici non valet. Praecipue tamen vir prudentissimus,
Pater videlicet Willelmus, de quo jam diximus, ad
Romanum pontificem de hac re misit epistolam corpore
brevem, sed materia ingentem, ac sermone
pungentem, talia continentem: « Gratia Dei et reverentia
beati apostolorum principis Petri sedium in

orbe terrarum excellentissimo, indepto papae Joanni
[ al., Gregorio], Willelmus crucis Christi servus, sedem
judicii cum apostolis, et regni coronam. Magistri
gentium dictis instruimur, seniorem non increpandum.
Idem tamen alias dicit: Factus sum insipiens,
vos me coegistis. Idcirco igitur filiationis diligentia
hortamur communem vestram paternitatem, qualiter
in uno imitemini cogitationes hominum, providentem
Dominum Salvatorem, ut dicatis ad aliquem vobis
unanimem, quemadmodum ipse Petro: Quid dicunt
homines de me? Si vero responsum illius ex fide
fuerit, animadvertite qualiter sonuerit. Si autem
clare, custodite ne obfuscetur. Si vero obscure, lux
mundi oranda est, qualiter ita fulgeatis, ut universis
in gremio Ecclesiae constitutis ad viam mandatorum

Dei gradiendam lumen praebeatis. Sed est fama rei,
quae nuper erga nos accidit, de qua quis audiens
non scandalizatur, noverit se longe ab amore superno
disparari. Quoniam licet potestas Romani imperii,
quae olim in orbe terrarum monarches viguit, nunc
per diversa terrarum innumeris regatur sceptris, ligandi
solvendique in terra et in coelo potestas, dono
inviolabili incumbit magisterio Petri. Atque ista idcirco
diximus, ut animadvertatis non aliter Graecis
quam cenodoxia hujusce quam audivimus, apud vos
requirere impetravisse. De coetero quoque optamus,
uti universalem decet antistitem, vos acrius in correctione
ac disciplina sanctae et apostolicae Ecclesiae
vigere, aeterneque ac feliciter valere. Erat quippe

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.