PL 142, col. 670

Historiae sui temporis (Rodulfus Glaber), J. P. Migne

Quae justos rexere viros, honesta refutant.
Corpore perverso creat haec nunc vita tyrannos,
Trunca veste viros, sine foedere pacis ineptos.
Consilio muliebre gemit respublica laxa.
Fraus, raptus, quodcunque nefas dominantur in orbe.
Nullus honor sanctis, nulla est reverentia sacris.
Hinc gladius, pestisque, fames, populantur ubique.
Nec tamen impietas hominum correcta pepercit.
Ac nisi magna Dei pietas protenderet iram,
Infernus hos terricrepo consumeret ore.
Hoc habet infelix peccandi consuetudo,
Quod plus quis peccat minus hic peccare pavescat,
Quisque minus peccat, magis hic peccare timescat.
LIBER QUARTUS.
CAPITULA LIBRI QUARTI.

Romanum, ut eis in hoc quod decreverant consentiret.
Qui statim libentissime annuit, mandans insuper
ut quantocius, suscepto Germaniae sceptro, Romam
pergeret suscepturus totius Italiae coronam.
Interea indeptus regni infula Chuonradus Italiam
perrexit, secumque ducens uxorem, quam, ut diximus,
illicito ceperat matrimonio. Cui protinus in
descensu Alpium, quem Curiam Gallorum licet corrupte
vocant, in oppido Cumis occurrit cum summo
apparatu papa Romanus, ut ante spoponderat. Fuere
tunc quidam de marchionibus Italiae, qui minus ei
assensum praebuerunt. Sic enim illis facere mos est,
ut jam supra taxavimus, in mortibus imperatorum.
Nam et Papienses, caeterorum superbissimi, palatium
regis in sua civitate operoso sumptu constructum

destruxerant usque ad solum. Ille vero ut comperit,
ferociter irruit, Iporeiam primitus civitatem
capiens, deinde caeteras cum castris universis propriae
subjiciens ditioni. Sicque Romam deveniens,
coronam ex more sumpsit imperii. Cui dum episcopi
suggererent, ut auctoritate Romani pontificis, qualiter
illis promiserat, repudium illiciti faceret conjugii,
graviter accipiens, dixit: Se imperatorem
creatum nullo modo debere uxore viduari, ac, sicut
inepte ceperat, tenuit.
CAPUT PRIMUM De universalitate Ecclesiae a Constantinopolitanis injuste requisita.
Circa annum igitur Domini millesimum vicesimum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.