PL 142, col. 699

Vita S. Guillelmi (Rodulfus Glaber), J. P. Migne

sancti Benigni Divionensis, uterque sancti
Guillelmi aequalis, ac forte etiam discipulus. Vitam
Guillelmi a Glabro Rodulfo editam laudat Hugo abbas
Flaviniacensis in Chronico Virdunensi, tomo I
Labbeanae bibliothecae: sed et eam a se conscriptam
fuisse agnoscit Glaber ipse in libro IV Historiarum,
capite 4: Nec non, inquit, praenominatus pater monachorum,
fundatorque coenobiorum eximius Willermus,
de quo etiam plura forent dicenda, nisi quod
in libello quod de vita et virtutibus illius edidimus,
prolata dudum fuisse noscuntur. Hunc Glabri Rodulfi
libellum, a Bollando ad diem 1 Januarii jam
vulgatum, iterum hic ex ms. codice sancti Benigni
Divionensis recudimus.
2.
Guillelmi ortum ad annum 961 revocandum

esse evidenter colligitur ex ipsomet Glabri libello,
in quo obitum ejus anno 1031 aetatis septuagesimo
contigisse disertis verbis affirmatur. Totum vero
pene vitae suae tempus in monasticae vitae exercitiis
transegisse ex hoc probatur quod, vix septimum
aetatis suae annum egressus, in coenobio Luciacensi
vestem monasticam induerit; unde strictioris disciplinae
studio digressus, in monasterium sancti Michaelis,
mox Cluniacum in Galliam cum sancto Maiolo
sese recepit. Est autem Luciacum, seu, ut alii
dicunt, Lucedium aut Locedium, vulgo di Locedia,
antiquum ordinis nostri coenobium, quod primitus
sancti Michaelis, postea sancti Januarii appellatum
est ob eo translatas ejus reliquias, a quo etiam
circumpositum oppidum sancti Januarii nomen tulit.

situm est haud procul a Vercellensi urbe ad cujus
dioecesim olim pertinebat. Hodie vero Casalensi
episcopatui subjectum est, in territorio Montisferrati.
Ex ordine Benedictino ad Cistercienses primum
transiit, ac tandem post varias fortunas ad clericos
saeculares defecit, ut observat Franciscus Augustinus
ab Ecclesia in sua Historia Pedemontana,
cap. 33.
3.
Vicesimo nono aetatis suae anno, hoc est 990, indictione
III, Guillelmus ordinatus est abbas sancti
Benigni a domno Brunone episcopo Lingonensi, inquit
chronographus Benignianus, cujus sententiae,
praeter privilegium Benedicti papae, ut putant, septimi
eidem Guillelmo concessum, obstare videtur
fragmentum quoddam Benigniani monasterii historiae

manuscriptae, in quo ecclesia sancti Benigni a
Guillelmo incoepta anno 982 et omnino restaurata
anno 986 fuisse dicitur. Verum haec tanti non
sunt ut a scriptoris gravis et aequalis auctoritate
facile recedamus, maxime cum Glaber Rodulfus
simul et Chronicum a Labbeo editum cum chronographo
Benigniano consentiant; ac Benedicti papae
privilegium, non Benedicto VII, sed VIII, assignandum
esse constet quippe quod anno Christi 1015
datum esse legitur apud Ughellum, tomo II Italiae
sacrae, col. 996.
4.
Erat praedictus Willermus, inquit Glaber in
libro III Historiarum, cap. 5, acer ingenio et insignis
prudentia; idcirco summum in palatiis regum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.