PL 142, col. 716

Vita S. Guillelmi (Rodulfus Glaber), J. P. Migne

diximus, sub ejusdem patrocinio tam maxima quam
minora perplura monasteria atque coenobia, quae
videlicet ipse omnia aut a fundamentis innovavit
vel ampliando honestavit. Nam sancti martyris
Benigni, ut dicere coepimus, cui Deo auctore primitus
pastor allegatus fuerat, basilicam incomparabili
opere pene expletam, jam Brunone defuncto, Lambertoque
in sede illius subrogato, placuit ut eadem
basilica pontificali ex more benedictione sacraretur.
Tunc denique ad votum ipsius Patres convenere
die designato e diversis provinciis, non solum episcopi,
verum etiam quorumcunque ordinum promiscuae
plebis innumera multitudo. Erat enim autumni
dies tertius Kalendarum Novembrium, ante
videlicet natale ipsius martyris, qui omnia rite ac

solemniter, ut condecens erat, explentes, petierunt
qui aderant episcopi, ac quique religiosi patrem
Willelmum, ut in die tantae consecrationis, tam ipsis
quam universae plebi, inter sacra missarum solemnia
divini eleemosynam impenderet verbi. Ipse
vero, ut erat bonis omnibus obsequens, agere non
distulit, sed mente pia, corde contrito, vultu alacri,
Spiritu sancto plenus, in haec verba cum lacrymis
erupit: « Convenistis, fratres et sorores, grex pretio
Christi sanguinis redemptus; convenistis, inquam,
ad nuptias ipsius sponsae, matrisque vestrae coelestis
ac sempiternae Ecclesiae, quae idcirco universalis
dicitur, quoniam non solum quod in omnes mundi
terminos dilatatur, sed etiam pro eo quod nulla
immanitas criminum illius superat (si tantum fides

adsit) dona misericordiarum. Quae scilicet patriarcharum
mysticis praesignata figuris, prophetarum
ostensa praesagiis, apostolorum auctoritate ac labore
constructa, et martyrum sanguine consecrata; in
qua abluti ac renovati a culpa veteris piaculi per
salutaris undam baptismatis, sicque induimini prima
stola angelicae beatitudinis, quam amisistis in transgressione
parentis primi incolae paradisi. Deinde
vero editis carnem ac potatis sanguinem illius omnipotentis
Agni, qui vos prae caeteris mundi creaturis
formans et redimens, invicta benignitate elegit
ad sui atque Patris regnum, sanctique Spiritus
gloriam possidendam, ad quam, dilectissimi, tendere
vos invito, moneo, obsecro, per charitatis

ignem, et humilitatis, atque castitatis continuam
custodiam. Gaudere, inquit, contigisset mihi ex
vestrae unanimitatis devotione hujus sanctificationis
concursus, sed quia nimius moeror mentem deprimit
ex signis Satanae, quae evidentissime apparent in
populo Dei: non, inquiens, aspicitis quibus est
adhuc mens sanior, quae scissurae et detruncationes
vestium rabidissimae? quae attonsurae per cervices
virorum? quam turpis in barba obripilatio maxillarum?
quam nugacissima pene universorum et insanissima
actitatio? quam lasciva ad omnes pene
sermones ore tetricrepo juramenta? Ista etenim
universa recentia et nuper crassata, non ex religiositate
Christianitatis [ ms., Christi bonitatis] processere,
quin potius ex diabolicae superstitiositatis rabie

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.