PL 142, col. 899
Vita S. Odilonis (Jotsaldus), J. P. Migne
deinceps ejus vita fuerit, et quam glorioso exitu
vitam finierit, paucis quae supererant cum gemitu
narrare audivi. Fuerunt denique istis alii filii potentes
et nobiles, et in suo ordine quantum ad mundanam
gloriam nulli inferiores. Quaedam etiam non
praetereunda filia, nomine Blismodis, abbatissa, quae
Igitur Odilo vir beatissimus, nobilitatis stemmate
procreatus, inter ipsa primordia tanquam alter Isaac
Christo consecratus, et Brivate ( Brioude ) apud sanctum
Julianum gloriosum martyrem clericali sorte
est donatus. Delectabatur in ipsa pueritia, humilitate,
castitate, innocentia et puritate, et prout
aetas admittebat, misericordiae operibus insistebat.
Superabat coaetaneos sapientia et moribus, ita ut
jam non puer, sed senex maturitate, non tempore,
ab omnibus putaretur. Decursis itaque puerilibus
annis, ubi robur juventutis succedere coepit, tacitus
secum deliberat, ut Aegyptias ollas desereret, et per
media mundi discrimina, terras repromissionis
intraret. Jesu bone, quam suavis tua vocatio, quamque
dulcis tui spiritus inspiratio! qui mox ut
mentem pulsaverit, aestus fornacis Babyloniae in
amorem transformas coelestis patriae. Ecce enim cor
nostri juvenis, dum subito pulsas, mutas, et in veros
amplexus Salomonis mirabiliter accendis.
CAP. II.-- Quomodo Maioli sancti se conjunxerit societati.
Certe dum talia meditatur in animo, magnus ille
Maiolus, per totum pene mundum famosus, Arvernorum
fines ingreditur. Et divina dispositione is de
quo loquimur, ante eum adducitur. Qui considerans
in eo praestantem elegantiam corporis et nobilitatem
generis, magnum quiddam et divinum oculis interioribus
in eo praevidens, totus in ejus amorem illabitur,
et vicissim inter eos ignis divinae charitatis
magis magisque accenditur. Fit inter eos familiare
colloquium, junior seniori suum prodit desiderium;
senex ut praemeditata perficiat, modis quibus potuit
junioris instruit animum.
CAP. III.-- Qualiter deseruit hujus saeculi pompam.
His ita inter se dispositis, senex ad propria revertitur,
sollicitudo juvenis ad ea perficienda quae coeperat,
praeparatur. Non multis itaque interjectis
spatiis, novus miles tanquam Benedictus Romuleas,
deserit et iste Brivatenses seu Anicienses ( le Puy )
arces. Despicit patrias opes, propinquos et fratres,
et quasi antiquus Abraham de Ur Chaldaeorum
egrediens, Cluniacum quasi quemdam terrae repromissionis
requirit introitum, et veteri iterum deposita
sarcina, monachicum suscipit indumentum. Jesu
bone! quam jucundum erat tunc videre ovem mundano