PL 142, col. 898
Vita S. Odilonis (Jotsaldus), J. P. Migne
homuncio, nutritus magni Odilonis
magisterio, informatusque beneficio, quemadmodum
Hieronymus de Blaesilla et Nepotiano, epitaphium
quoddam volui de morte virtutibusque ejus
inscribere, et veluti flores ad sepulcrum ejus spargere,
quae introeuntibus praestent aliquid suavitatis et gratiae,
redoleantque secundum sui speciem quantulocunque
odore. In hoc vero devotionem animi mei
offero, et altiora describere volentibus materiam
praesto, non occasionem agendi id melius subripio.
Quod opus tibi, sancte praesul, ideo mittere disposui,
quia te nepotem ipsius, et per illum ad sacerdotii
gloriam accersitum novi; confidens tuo complacere
judicio, quidquid in laudibus ejus descripserit cultus
vel incultus sermo.
ITEM PRAEFATIO VEL DEPLORATIO EX TRANSITU EJUSDEM PATRIS.
vestigia virtutum ejus incedentes, quasi quibusdam
gradibus ad iteratos lugubres luctus funeris veniamus.
Praecepta rhetorum sunt, ut majores ejus qui
laudandus est memorentur, et eorum altius gesta
repetantur; sicque ad ipsum per gradus sermo perveniat,
quo videlicet avitis paternisque virtutibus
illustrior fiat, et aut non degenerasse a bonis, aut
mediocres ipse ornasse videatur. Nos carnis bona
quae semper et ipse contempsit, in animae laudibus
non requiramus; tamen quia non de mediocris nobilitatis
sanguine descendit, quod possumus in laudibus
ejus assumamus. Exstitit pater ejus inter proceres
Arvernorum nobilissimus, vir in armis strenuus,
possessionibus et divitiis locupletissimus, in
consilio providus, et in omni morum honestate suo
tempore nulli secundus, qui etiam privilegio auctoritatis
et gratiae, Major Beraldus vocabatur ab omnibus.
Fidei virtute ita praecipuus, ut quod alii
difficile sacramentis, hoc iste inviolatum custodiret
simplicibus verbis. Longe se habebat actus aliter
ejus et habitus, quam modo videri possit in quovis
principe quilibet actionis modus. Fuit illi uxor,
Girberga nomine, non degener natalibus et moribus.
Quae quantae continentiae, quantae castitatis, et cujus
voluntatis fuerit sub marito, post mortem ejus omnibus
fuit in aperto. Nam relicta patria, relictis
propinquis et filiis, et magnis fundi possessionibus
atque divitiis, tanquam alia Paula secuta est Christum,
et apud monasterium sancti Joannis Augustiduno
positum, sanctimonialium suscepit locum, et
religionis habitum. Quam laudabile ibi duraverit
propositum, quamque dulcis et utilis omnibus ibi