PL 142, col. 911

Vita S. Odilonis (Jotsaldus), J. P. Migne

semper mysteriis recreatur, et diem suae vocationis
circa festivitatem Dominicae Circumcisionis imminere
pro certo testatur; memorans illius perfectissimi
viri domni Willelmi abbatis Divionensis in
eadem sancta Circumcisione obitum, qui propterea
eadem die coronam accepit divinae remunerationis,
quia semper pie compatiebatur tenera vulnera Dominici
cruoris, videlicet secundum Hieronymum,
injuriam Circumcisionis. Simili modo et iste in
humanitate Salvatoris, eamdem habebat qualitatem
affectionis. Igitur utrique uno eodemque afficiebantur
pietatis genere, simili quoque de hoc mundo
vocantur solemnitatis tempore, non dispari etiam
in coelis refulgent claritate. Fuerunt enim inter se,
dum viverent, amici indissolubiles, in sancta professione

aequales, et in omni morum honestate non
dispares. Suspensus itaque tali exspectatione, totum
illud tempus pene sine cibo et potu transigebat. Et
mirum in modum rem privatam et communem, ac si
nihil pateretur, disponebat, et de corporis sui compositione
vel sepultura, laetus et alacer, quomodo
fieret commendabat.
Advenerat sancti Silvestri pontificis festivitas, et
vigilia exspectatae Cicrcumcisionis, cum subito ante
lucem magis ac magis urgeri coepit ad extrema mortis.
Mysterium corporis et sanguinis Domini cum festinatione
requirit, fideliter agnoscit, devotus sumit;
iterum crux adoratur, iterum diabolus repellitur, et
ne ad se funestus propinquare audeat, imperialibus
verbis iteratis prohibetur. Succedente vero die,

contra malignorum spirituum illusiones cogitationumque
pessimarum incursiones, pro scuto fidei
symbolum coram omnibus legitur; Augustinus exponens
introducitur, intente auditur, in sermone
etiam cum astantibus replicatur. In longum diem
lectio prolongatur, atque in ultimo certamine positus
animus, in virtute fidei solidatur, morsque inter
haec paulatim claustra carnis irrumpens ingreditur.
Fratres ante eum venientes denuo salutantur, paternis
exhortationibus et benedictionibus instruuntur,
muniuntur, et ut de vocatione sua solliciti sint
admonentur. Consultus de successore: Hoc, inquit,
in Dei dispositione et electione fratrum committo.
Post haec ad vesperum dies trahitur, vespertina officia

a fratribus persolvuntur, et ipse bajulorum
manibus ante sanctum altare Dei genitricis Mariae
cum lecto defertur. Rem miram! psalmos imponit,
cum psallentibus moriens psallit; et sicut ad tale
spectaculum doloris, cum a fratribus in tristitia
mortis ejus positis aliqua psallendo negliguntur, ab
illo emendantur, et quod ab illis obliviscitur ab illo
recordatur. His expletis, ut fratres exirent innuit, et
ipse aliquandiu in oratione mansit. Postmodum
quando voluit, ad domum reportatur. Quidnam
ageret conventus fratrum sollicitus requirit. Erat
enim Sabbatum. Nox jam interveniebat, et ipse de
mandato abluendorum pedum, ne hora prolongaretur
a fratribus, sollicitus erat. Cum inter ista spiritus
ejus in mortem resolvitur, subito pene exanimis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.