PL 142, col. 912

Vita S. Odilonis (Jotsaldus), J. P. Migne

redditur, inter manus tenetur; cilicium a fratribus
festinanter in terra sternitur, cineres sparguntur,
et sanctum corpus superponitur. Tandem
resumpto spiritu, ubi esset quemdam fratrum suae
senectutis bajulum, nomine Bernardum, requirit.
Quo dicente, domine in cinere et cilicio, Deo gratias
respondit. Deinde si infantes et conventus fratrum
adessent sollicitus interrogat. Cui cum responsum
esset omnes praesto adesse: tandem respiciens
crucem astantem, visus oculorum in illam dirigit,
et motu labiorum quaedam ultimae orationis verba
sub silentio profert. Et ita sine ulla concussione
corporis, et sine aliqua habitudine incompositae
affectionis, clausis oculis in pace quievit. Corpus
ejus a fratribus, quibus ipse jusserat et quemadmodum

ordinaverat, lavatur, aromatizatur, componitur,
in gestatorio sibi consueto collocatur; ante
sanctum altare ad ecclesiam defertur, et per triduum
propter fratres undecunque ad sepulturam
concurrentes reservatur. Jam vero ad exsequias
funeris ejus, non dico solum villa, sed pene tota
provincia venit. Videres hinc alios dolere, hinc alios
gaudere, et tamen omnes flere. Flebant alii prae
gaudio tanto donati patrono; flebant alii prae dolore
tanti Patris destituti solatio. Jam vero post triduum,
expletis de more exsequiis, cum magno psallentium
choro, discipulorum suorum manibus ad sepulcrum
in eamdem ecclesiam defertur, et decenter in loculo
novo de petra exciso, ut decebat, sepelitur.
Decessit vero vir sanctus nocte Circumcisionis Domini

nostri Jesu Christi, in prima vigilia noctis, quae
etiam Dominica habebatur, aetatis suae anno octogesimo
septimo, ordinationis vero quinquagesimo sexto,
anno etiam Dominicae incarnationis millesimo quadragesimo
nono.
CAP. XV.-- Commendatio animae.
Nunc jam, Domine Jesu, illius animam tibi commendamus,
quem defunctum tenere non possumus.
Gaudemus quia tale munus ex te habuimus; dolemus
quod tam cito amisimus. Absentiam ejus ferre
non possumus, sed in hoc consolamur, quia esse
tecum eum speramus. Cur enim, Domine, non tecum
sit ibi qui hic nunquam voluit a te separari? Quis
unquam illo magis te dilexit? quis illo magis te

secundum suum velle et posse glorificavit? Pro te
cum dolentibus dolens exstitit, pro te multos labores
sustinuit, pro te pauperibus multa ministravit. Et
quid dicam, Domine? Licet sanguinem pro te non
fuderit, tamen martyrii fructu non carebit; quia
hoc si necesse esset totis viribus ferret [ ms. 1 vellet],
et quia hoc esse non potuit, ipsi sui diuturni
cruciatus et labores passionibus sanctorum tuorum
reddentur aequales. Si quid, Domine, virtutis et
gratiae in eo refulsit, totum de tuo et suo fuit, de
tuo per gratiam, de suo per voluntariam obedientiam.
Tua gratia praecessit, illius operis effectus
successit. Jam animarum sanctarum susceptor, Fili
Dei Jesu Christe, laborum illius sis perpetuus remunerator,
et sis nostri in illo et per illum clementissimus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.