PL 142, col. 913
Vita S. Odilonis (Jotsaldus), J. P. Migne
consolator, qui vivis et regnas in saecula
saeculorum, amen.
CAP. XVI.-- Qualiter sanctus vir apparuerit cuidam monacho.
Eadem vero nocte qua vir sanctus discessit, quidam
frater, Gregorius nomine, Ninivita natione,
simplicis naturae et innocentissimae vitae, illo,
sicut diximus, in ecclesiam deportato, lassitudine
et infirmitate gravatus, ad proprium stratum in
eamdem domum, in qua sanctus obierat, rediit, et
se quieti dedit; qui necdum in somnum plene resolutus,
eumdem Patrem sibi astare vidit. At ille
praesumptibili voce: Quid agis, inquit, domine?
Ipse vero: Bene, frater, et optime, respondit. Nam
Dominus meus Jesus Christus per semetipsum dignatus
est venire ad servum suum; sed in hora
meae discessionis ibi in angulo, ostendebat autem
quasi digito locum; vidi trucem et valde terribilem
figuram, quae me sui horrore et ingenti deformitate
terrere voluit; sed Domino mihi praesente, nocere
non potuit. Haec dicens recessit. Frater vero
inde surgens, quae audierat et viderat fratribus qui
ibi tunc aderant, et nobis postmodum in veritate
narravit.
CAP. XVII. De simili visione.
Succedente vero Quadragesima, domnus Laurentius
archiepiscopus, de quo supra diximus, Romae
moritur. Aderat devotus in exsequiis ejus quidam
clericus, Albero nomine, natione Teutonicus, genere
nobilissimus, patri Odiloni dum viveret familiarissimus,
qui cum domno papa Leone, sibi proximo
parente, Romam advenerat ea tempestate. Is
itaque, memorato archiepiscopo defuncto et ad ecclesiam
deportato, lassitudine cogente, se sopori
dedit in quodam ejusdem ecclesiae angulo, cum
subito adhuc pene vigilanti, Odilo vir beatus apparuit.
Cui cum ille tremens et pavidus amicabili
In superiore libro, vel potius denominato epitaphio,
de moribus patris Odilonis, et animi virtutibus,
etsi non ad plenum, tamen secundum quod
potuimus diximus. Signorum vero inquisitoribus,
et meritum cujusque in miraculi novitate metientibus
id dicendum est, quia divinae dilectionis
praerogativa ponitur, non in ostensione signorum,
sed in perfectione virtutum. Neque enim miracula
vel signa nos Deo commendant, sed virtutes operum
perfectos esse demonstrant. Cum et Judas simul
cum apostolis signa fecerit, et reprobi in die judicii
foris a regno exclusi, dicant: Domine, nonne in nomine
tuo prophetavimus, et in tuo nomine multa signa