PL 142, col. 915
Vita S. Odilonis (Jotsaldus), J. P. Migne
In exordio vero virtutum ejus, dicendum est quid
illi contigerit cum adhuc puer esset, quod ne cui
videatur incredibile, ab ipsis agnovi quibus ipse
solitus erat narrare. Dum adhuc puerulus in domo
patris nutriretur, antequam etiam scholis daretur,
contigit ut membrorum omnium pene virtute privaretur,
incedendique vel per se movendi ei possibilitas
negaretur. Accidit vero quadam die familiam
patris ejus de loco ad locum mutari, et infantem
sub custodia nutricis servulorum ministerio bajulari.
Cumque in medio itinere ad quamdam ecclesiam
in honore Dei genitricis Mariae consecratam
divertissent, deposuerunt puerulum cum sarcinulis
ante ostium ejusdem ecclesiae. Erant autem domus
adjacentes eidem basilicae, in quibus necesse erat
illis quaedam victualia quaerere. Dum vero diutius
in his implicarentur, videns se puer solum relictum,
inspiratione divina attractus, coepit tentare si quo
modo ad ostium posset accedere, et ecclesiam Dei
Genitricis intrare. Itaque virtute qua poterat, manibus
et pedibus reptando, ostium attigit, ecclesiam
intravit, ad altare usque pervenit, pallam altaris
manibus arripuit; deinde summo conamine brachiis
in altum protensis surgere conabatur, sed nodis
diu male ligatis retinebatur. Vicit tandem [ al. cod.,
tamen] divina virtus, redintegrans pueri languidos
artus, atque mirabili modo Dei Genetricis interventu
surgit, et stat super pedes sanus, et in circuitu
altaris hac illacque discurrit. Clientes vero postmodum
ad sarcinas redeuntes, et puerum non invenientes,
mirati valde coeperunt illum ubique locorum
requirere; et non invento, nimis inter se
conturbati, tandem casu ecclesiam introeunt, vagantem
et discurrentem per ecclesiam conspiciunt,
divinae virtutis potentiam recognoscunt, puerum
laetabundi in ulnis accipiunt, quo tendebant perveniunt
atque parentibus incolumem et sanum cum
magna laetitia reddunt. Ostendebat jam Dominus
in puero, quam gratus et acceptus sibi deberet
esse in futuro, quem necdum pene loquentem,
vel aliqua discernentem, misericorditer liberavit
a tantae contractionis vinculo. Erat autem
praesagium Dei Genitricis ecclesia, quam
ipse dum ad liberam scientiam et aetatem pervenit,
omnibus votis dilexit, coluit atque pro
viribus in omni vita sua glorificavit. Refertur etiam
quod jam adultus aetate, in ecclesiam simili modo
in honore Dei Genitricis consecratam intraverit, et
nullo alio nisi Deo teste, semetipsum collo mancipatum
eidem altari tradiderit dicens: O piissima virgo