PL 142, col. 916

Vita S. Odilonis (Jotsaldus), J. P. Migne

et mater Salvatoris omnium saeculorum, ab
hodierna die et deinceps me in tuo servitio habeto,
atque in omnibus meis causis, misericordissima
advocatrix, mihi semper adesto. Post Deum enim
a modo nihil tibi praepono, et ultroneus in aeternum
meipsum, tanquam proprium servum, tuo mancipatui
trado. Haec de pueritia ejus dicta sufficiant, nunc
veniendum est ad illa quae, jam in perfectiori aetate
positus et regimine abbatiae decoratus, Domino
cooperante fecerit. Verum plurima quae in prima
fronte dicturus sum ipse non vidi, sed duobus monachis
ejus, Petro videlicet monasterii sancti Maioli,
quod apud Papiam est praeposito, viro scilicet religioso
et Syro cujusdam monasterii abbate, per
adnotationem fratris Bosonis, mirae simplicitatis et

innocentiae monachi, sicut rogaveram dum hoc opus
inciperem, referentibus agnovi. Fuerunt enim praedicti
fratres probabiles viri, patris Odilonis admodum
familiarissimi, secretorum etiam illius in pluribus
conscii, et itineris vel laboris per multa
tempora socii. Quapropter ea quae ab illis referuntur,
tanto credibilia sunt, quanto illos certissime constat
narrare illa quae oculis viderunt, auribus audierunt,
manibus etiam tractaverunt, atque ut certo tempore
nobis et multis nota fierent, prudenti memoriae
commendaverunt. Ideo vero hanc nostram relationem
probabilium virorum testimoniis cingimus, ne
ab aemulis gratia cujusquam falsae adulationis haec
finxisse judicemur. Sicut enim Gallus in Sulpicii
Severi et Posthumiani dialogo refert de Martino,

non indiget ut mendaciis asseratur Odilo, quem
Christus jam, ut pia fide credimus, glorificavit in
coelo, atque diversis virtutum signis celebriter
commendat in mundo. Absit enim me nisi visa et
experta, et a fidelibus personis sive idoneis testibus
relata, de tanto viro aliquid mendaciter fingere vel
narrare.
CAP. II.-- De caeco illuminato.
Exiens quodam tempore beatissimus pater Odilo a
Cluniaco celeberrimo loco, devenit ad quemdam sui
juris locum, non longe ab eodem monasterio situm,
nomine Besorniacum [ al., Bersoniacum]. More sibi
consueto ecclesiam petiit, ut Christo Domino persolveret
vota orationum: inde se domum recepit, quae

ipsi ecclesiae contigua videtur. Accenso autem igne,
quia frigus erat, coepit sedendo gelidos artus calefacere.
Postmodum vero oculorum orbes hac illacque
volvens, conspicit eminus puerum, cujus faciei effigiem
pulchra manus superni opificis decoram effecerat.
Interrogat quis esset. Aiunt circumstantes:
Servitutis vinculo in vestro, domine, servitio annexus
tenetur. Et sanctus: Quomodo, inquit? Filius

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.