PL 142, col. 917

Vita S. Odilonis (Jotsaldus), J. P. Migne

est, inquiunt, villici vestri, qui licet videatur decorus
aspectu, caret tamen oculorum visu. Tacuit
Deifer heros, et animum ad spem reformans, Altitonantis
clementiam tacita prece invocat. Et advocans
parvulum, damnatis caecitate oculis signum
imprimens Dominicae crucis, quae natura minus dederat,
virtutum Deo cooperante, illico accommodat.
Moxque videntem remittit ad propria ovantem.
Amabat enim pueros, non lasciviam sectans, sed
aetatis innocentiam pie in illis amplexans . . . . . . . . . . . . . . talium est enim regnum coelorum
[(Matth. XIX)]
. Quis
loquetur magnalia Dei, fratres charissimi? Cernimus
namque impleri veridicum dictum Christi: Qui credit
in me, opera quae ego facio et ipse faciet [(Joan.
V, 36)]
. Egit quidem simile opus potens Salvatoris

dextera, commorans in carne humana: et nunc
eodem insigni miraculo servum suum magnificare
dignatus est in nostri temporis aevo, ut facile quis
perdiscere queat, quanti aestimandus sit qui opere
consimili, Domino saeculorum rege cooperante, meruit
sublimari.
CAP. III.-- De aqua in vinum conversa.
Degebat aliquando sanctus Odilo in quodam suo
coenobio, quod nuncupatur Aurea vallis, loco scilicet
religioso, et fratrum illic commanentium sanctitate
famoso. Aderat ille primus dies jejuniorum, quae
Domini Pascha praecedunt, in quo et cineris super
capita impositio suscipitur, et arduae inceptio
abstinentiae a fidelibus inchoatur. Dei itaque cultor
consuetum morem explere cupiens, cum jam hora

diei nona fratres, modico cibo percepto, lectioni
vacarent, clam cinere impleto pugillo consedit ad
mensam, et coepit secundum Psalmigraphi dictum,
pane simul cum cinere fessum corpus reficere. Innuit
vero cuidam fratri, ut sibi aquae potum deferret,
quo imbecilles artus arido edulio sustentaret.
Attulit ille quod jusserat. Ut vero applicuit labiis,
ecce saporem odor aquae contulit vini, substitit ille,
et quasi ignarus, iterum fratri ut aquam deferret,
innuit manu. Qui miratus se aquam obtulisse significavit.
Tandem evacuato vase, iterum idem aqua
plenum detulit Patri. Attigit ille summotenus ore,
denuo vinum pro aqua coepit redolere. Vir ergo
beatus Dei pietatem erga se persentiscens, humili

devotione quod Deus miserat sumere non recusavit.
Ecce . . . . . . . . . in Cana Galileae convivantibus de aqua
vinum exhibuit. Nunc vero famulo suo sponte se
atterere volenti, pallentem lympham in vini saporem
convertit. Quali vero cordis jubilo, vel qua
mentis fiducia aestimandus est tunc tripudiasse, cum
ita de se Deum curare cognovisset? Potuit tunc Psalmistae
verbis concinere: Dominus sollicitus est mei,
vel sicut alibi dicitur, Dominus curam habet mei.
CAP. IV.-- De furto apud Papiam invento.
Eo tempore quo Heinricus rex ad arcem Romani
imperii festinabat, ut de regno ad imperium promoveretur,
comitabatur cum eo beatissimus Odilo, et
gloriosissimae Virginis adorandum partum utrique
celebraverunt apud Papiam, ditissimum Italiae oppidum.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.