PL 142, col. 919

Vita S. Odilonis (Jotsaldus), J. P. Migne

mitigat voluntates. Non enim erat avidus
vindictae, sed nimia cordis benignitate, bona pro
malis semper studebat recompensare. Secundum
beati Pauli apostoli, qui vas electionis dicitur, admonitionem,
nulli malum pro malo alicui volebat
unquam reddere, sed omnibus in commune benefacere.
CAP. VI.-- De transmeatione profundissimae Ticinensis aquae, et accensione lucernae.
Ea tempestate, qua regnum Italiae quidam nobilis
Arduinus arripuerat, et ille magnus Henricus, inter
caeteros clarissimus, regni monarchiam consentientibus
Italiae principibus, jam in eodem solo Italico
positus affectabat; supradictus Pater transiens
per Italiam, devenit ad quamdam aquam, quae moenia

Papiae praeterfluens, ab australi parte, mutuato
a se nomine dat vocari Ticinum. Hanc ergo festinanter
transire cupiebat; sed navigium deerat, quo
tantae altitudinis flumen transvadari posset. Confidens
itaque de Deo, cui tota mente adhaerebat, vocat
unum ex famulis, cui nomen Wolveno, et in nomine
Domini jubet eum per alta fluminis haud dubie incedere.
Mirum dictu! sed tamen omnia possibilia
sunt credenti, obedivit illico famulus, et subsequitur
post eum dominus, et ita cum omni comitatu absque
subsidio cymbae, sine aliqua laesione, Christo ductore,
ventum est ad ripam ulteriorem. Impleta est
tunc prophetia sancti Habacuch dicentis: Viam fecisti
in mari equis tuis, in luto aquarum multarum [(Habac. III, 15)]
.
Quid vero mirabilius, vel laude

dignius videtur? Quondam populus Israeliticus inter
divisiones maris per siccum transivit; nunc vero
beatus pater Odilo super ipsas undas aequoris viam
sulcavit. Sed quia utrumque Dei munus est, de
utroque a nobis Deus magnificandus est. Hoc cernentes
qui ibi aderant, putaverunt consuetum aquae
transitum, et ascensis equis id tentare conati sunt;
sed priusquam prima vestigia sonipedum ripam
tangerent, pene submergerentur, nisi confestim
retroacti gradum pressissent. Viso tanto miraculo,
unus ex circumstantibus accurrit ad genua sancti
viri, orans ut hospitio suae domus uti dignaretur:
cui vir beatus libenter assensum dedit, vergebatur
enim jam dies ad occasum. Veniens itaque cum suis
ad domum, et charitate illius hominis refectus, dormitum

perrexit. In noctis vero medio, jam beato
viro soporato, repente ventus aspirans per rimas
domus quae patebant, suo flatu lucernam exstinxit.
Expergefactus cubicularius qui ante eum cubitabat,
nomine Deodatus, atque exterritus, doluit tenebras
irrepsisse, ubi se lucem meminerat reliquisse. Exsilivit
a lectulo, et nesciens quo lumen peteret,
sumpta fidei audacia, coepit Deum orare, dicens: O
lumen divinum, qui totum illustras mundum, audi
me immeritum [ al. cod., miserum], et per Odilonem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.