PL 142, col. 920
Vita S. Odilonis (Jotsaldus), J. P. Migne
tuum depelle ab hac domo horrores tenebrarum.
Nec mora, lux ab aethere fusa illum laetitia et securitate,
et domum luminis perfudit claritate. Et ne
cui ista incredibilia videantur, o viri fideles et Christiani
fratres, Creatoris est miranda potentia, qui
devotos ejus animos cernens, taliter illum glorificare
voluit, ut lux meritorum ipsius per orbis climata
diffunderetur.
CAP. VII.-- De simili miraculo.
Memorialis dies divinae visitationis et humanae
salutis, festivitas videlicet Dominicae Nativitatis appropinquabat,
et sanctus Dei Odilo primos dies Adventus
Dominici apud Paterniacum, delectabile sibi
coenobium, celebraverat. Inde gressum movens, et
per montana paulatim iter faciens, pervenit ad
quemdam vicum, nomine Leodonium [ Lons-le-Saunier ],
ubi conficitur sal, humanorum ciborum
condimentum. Festinabat enim pio desiderio beatae
Virginis partum apud Cluniacum, virtutis et religionis
habitaculum, celebrare. Advenerat autem
domnus Petrus ab Italia, et in ejus obsequium gradiebatur,
in cujus solatio valde pius Pater gratulabatur.
Hospitati igitur in praedicto vico, praecepit
senior suis, ut essent diluculo parati, et primo mane
proficiscerentur, ut diurna itione [ ms., diurnatione]
peracta, possent attingere ad monasterium sancti
Marcelli. Imminebat namque ille dies quartae
feriae, in qua et solemne jejunium, et electio Dei
matris in Ecclesia praeconatur. Illic ergo cupiebat
festivum coelestis oraculi legatum beatae Virgini
directum audire pariter et celebrare. Facto
itaque mane carpebant iter, cum jam coelum
nubibus praetectum diffunderet terris immensitatem
imbrium impelleretque incommoditates aurarum
; sed fortem viri Dei animum a statu sui
desiderii haec aspera revocare nequiverunt. Quinimo
confortabat socios ne animos frangerent, sed viam
constanter explerent. Qui enim non patiebatur vinci
a voluptate, invictum se praestabat a labore, quia
manebat liber ab omni animi perturbatione. Laborioso
igitur itinere cum plurimo spatio diei confecto,
venerunt ad quoddam flumen, quod ita intumuerat,
ut ultra littoris terminum protensum intransmeabile
videretur. Comites vero circumcirca
discurrentes, et plurima conantes, meabilem transitum
minime reperiebant. Tunc Christi famulus spem
in Deum ponens, vocat unum ex famulis, nomine
Arbaldum. Videtur, inquit, mihi per hanc partem
fluminis inesse cursum meandi. Ergo in Dei nomine
securus ingredere, et experiendo disce utrum et
nos queamus transire. Ille nihil moratus, agit imperata,
transit flumen, et allabitur ad ripam ulteriorem,
et emissa voce clamat se omnes sequi posse.
Et senior: Non, inquit, sed te ad nos oportebit redire.
Transvadavit ille iterum interventu Patris,