PL 142, col. 922

Vita S. Odilonis (Jotsaldus), J. P. Migne

movit gressum ab ecclesia, et ad famulorum
tendit habitacula. Piscandi gnaros vocat, multa cum
eis conquaeritat, super capiendis piscibus multa inculcat,
nunc pium Odilonem venisse, nunc diem Dominicae
resurrectionis adesse, nunc fratres melodiarum
cantu fatigatos fore. Imperat demum in Christi
virtute, ut Sequanam fluvium retibus expetant. Ite,
inquit, et meritum Odilonis interpellate nomenque
Christi invocate: credo enim quia non frustrabitur
spes vestra. Id sine mora fidissima clientum turba
dant fluvio rete; fluvius ex improviso reddit piscem
magnitudine enormem, vocabulo sturionem, in quo
fluminis gurgite piscis vix unquam ferebatur a piscatoribus
captus esse. Redeunt ergo onusti qui abierant
vacui. Praesentatur novus piscis, quem non

praedictus fluvius dare solebat, sed Christi largiflua
manus suo servo direxerat. Quod videlicet inopinatum
miraculum in tanta admiratione est a sancto
Patre habitum, ut etiam infantes scholae, quibus erat
invisus et incognitus tantae enormitatis piscis, ad
videndum venire praeciperet, et ad glorificationem
Dei omnipotentis super hoc beneficio seniores cum
juvenibus et pueris magis ac magis accenderet.
Agitur dies solemnis pro gloria Dominicae resurrectionis.
Laetantur heroes novitate rei peractae meritis
tanti viri.
Est prope sanctum Dionysium monasteriolum in
honore sancti Martini consecratum, et vulgariter
ad Publicam Stratam dictum: in quo videlicet
loco fratres, qui in praedicto sancti Dionysii monasterio

causa infirmitatis vel fatigationis manere non
possunt, aliquando secedunt. Quadam itaque die vir
sanctus fatigatus adveniens, monasterium declinans,
causa repausationis illuc divertit. Quod agnoscentes
illius monasterii majoris procuratores, mittunt sibi
quaeque necessaria, sed de piscibus, nusquam enim
reperiri apud eos valebant, valde parva munuscula.
Interea dum vir Domini privatam requiem se putat
habere, ecce subito, sicut ad eum semper frequentia
monachorum quocunque locorum veniebat, credo
duo abbates cum pluribus monachis accedunt. Quos
cum gaudio suscepit, et in longum cum eis sermonem
protraxit, atque ad ultimum ut secum pranderent,
invitavit. Accedens vero ad coquos et infertores
ciborum, inquirit quid haberent unde suos

quos invitaverat hospites reficere posset. At illi caetera
quidem utcunque se habere, de piscibus vero
pene nihil esse, quod tantae multitudini valeret sufficere.
Pueri, inquit vir sanctus, illi vestram super
hoc sollicitudinem committite, qui de quinque panibus
et duobus piscibus quinque millia hominum valuit
satiare, et ita nobis hospitibusque nostris plenissimam
refectionem praeparate. Haec dicens
abscessit; illi vero quod jussum fuerat, diligentius

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.