PL 142, col. 923

Vita S. Odilonis (Jotsaldus), J. P. Migne

ut possunt procurarunt. Quid morer? Ventum est ad
mensam, omnes ordinata sede recumbunt. Mira
dicturus sum, sicut in veritate testantur qui praesentes
fuerunt. Dum a coquis pisces ministrantur, et ab
infertoribus ad mensam fratribus inferuntur, ita in
manibus comedentium, sive ministrantium illa parvitas
piscium vel aliorum ciborum coepit excrescere,
ut abundanter et superabundanter omnes inde haberent,
et multa servitoribus remanerent. Tandem
finito convivio: Pueri, inquit vir sanctus, parva
promisistis, et multa dedistis; famem timuistis, et
superabundanter refecistis. Tantum videte ut de
plenitudine nostrae refectionis vobis aliquid servetis.
At illi nimia cordis laetitia exhilarati, respondent:
Adhuc, domine, nobis multa supersunt, quae nobis

et aliis si supervenerint, sufficere possunt. Et si
deinceps vestra sanctitas aliqua suadere voluerit, ad
credendum in cordibus nostris nulla difficultas erit.
Ecce enim contra spem nostrae pusillanimitatis contigit,
quod vestra de Deo praesumens fiducia repromisit
[ al. cod., non diffidit]. Ad haec vir sanctus:
Non haec, inquit, mea fides, sed vestra obedientia,
et meritum hospitum nostrorum promeruit, ut quod
sumpsimus pro charitate, divina operante benedictione,
valeret nobis omnibus sufficere. Verumtamen
nobis et vobis in illo spes est semper ponenda,
apud quem omnia sunt possibilia quae hominibus
sunt impossibilia.
CAP. IX.-- De exuberatione vini in parvo vasculo in monte Aventino.
Huic etiam non dissimile miraculum alio tempore
contigit evenisse. In Romulea urbe, quae sui magnitudine
et formositate, nec non et apostolica dignitate
arcem totius retinet orbis, reverendus senior
Odilo uno in tempore morabatur. Habebat autem
hospitium in monasterio sacrae puerperae Virginis,
quod est situm in Aventino monte, qui prae
caeteris illius urbis montibus aedes decoras habens,
et suae positionis culmen in altum tollens, aestivos
fervores aurarum algore tolerabiles reddit, et habilem
in se habitationem facit. Ovibus autem spiritualibus
intra septa ejusdem coenobii accubantibus ministrabat
vitae pascua abbas quidam, Armo nomine,
beato viro speciali annexus amore. Una igitur dierum
veniens domnus Odilo ad mensam, interrogat

an tale vinum in promptu haberet, quod suae imbecillitati
accommodum foret. Intimant hi quibus
cura erat commissa, minime hujusmodi habere, quod
sibi utile valeret esse. Conversus autem homo Dei ad
praefatum abbatem, qui suo lateri assidebat: O,
inquit, bone vir, si habes quod possit esse utillimum,
confer inde mihi charitativum subsidium.
Ille hilari vultu placidoque animo jubet illico afferri
quantum esset suae voluntati. Tunc Pater: Hoc nostrum
vasculum licet videatur exiguum, modo deferatur
plenum. Studebat enim in suis semper

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.