PL 142, col. 941

Epistolae (Odilo V Cluniacensis), J. P. Migne

habeat gratias et referat, ut de virtutibus in virtutem,
ipso annuente, felici cursu perveniat, usquequo
Dominum deorum in Sion videre queat; si vero sinistrum
aliquid de se audierit, poeniteat, et de caetero
sollicite emendare satagat. Sed et si vos movet
exemplo doctorum de vobis interrogandi auctoritas,
praedicanda a nobis est vestrae sapientiae claritas,
vestrae fidei puritas, vestraeque industriae probitas:
quippe quia caret omnino silentio veritas, sed ab
homine idiota et sine litteris non potest praedicari
Deo amabilis et in mundo odibilis. Haec de vobis
nunc et alias, et in communi locutione, non aliqua
fraude adulationis deceptus, non alicujus muneris,
laudis, vel pecuniae cupidus retuli; sed, quod veraciter
credo et quod ut fiat quam maxime opto, dicere

etiam non recuso, nec recusabo. Si autem me adulatorem
judicaveritis, audite Scripturam: Fili mi, si te
lactaverint peccatores, ne acquiescas illis. Non est
tamen culpabile, si illos laudemus quos dignos
laude credimus, dicente Scriptura: Laudet te alienum,
et non os tuum. Si autem aliquis velit opponere
quod Scriptura dicit: Ne laudes hominem in
vita sua; et ego assentior, quia mortali vita vos
mortuos existimo, qui ab Apostolo audistis: Mortui
enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo
in Deo. Et cum ipso et verbis et operibus dicitis: Si enim vivimus, Domino vivimus; si vero morimur,
Domino morimur. Sive enim vivimus, sive morimur,
Domini sumus.
De caetero, charissime, ut quidam
Sapiens ait: Omnia fugere poterit homo praeter cor

suum. Non enim potest a se quisquam recedere. Ubi
cunque enim abierit, conscientia sua illum non derelinquit.
Et apostolus Paulus: Nemo scit quae sunt hominis,
nisi spiritus hominis, qui in ipso est. Dicerem tamen
aliquid exhortandi gratia, sed quomodo debet docere
indoctus, quem unctio spiritualis docet de
omnibus? Sed illud reticem evangelicum: Adhuc
unum tibi deest. Quid illud sit quamoptime nosti.
Vale
EPISTOLA II. AD PATERNUM ABBATEM.[Apud Acherium, Spicilegii tom. III, p. 381.]
Igne divini amoris fervido domno PATERNO, gregis
Christi affectu paterno procuratori provido, frater
ODILO cum domno episcopo Santio, omnisque

Cluniacensium pauperum congregatio, monastici laboris
bravium a Christo.
Si cuncta circa vos sunt prospera et pacata, gaudemus
et exsultamus, et ut semper de bono proficiatis
in melius votis omnibus praeoptamus. Pro statu
quoque regni ut liberetur ab incursione paganorum
et a persecutione falsorum Christianorum, omnipotenti
Deo supplices et continuas preces omni devotione
cordis assidue offerimus. Et ut firmissima pax
inter filios divae memoriae domini nostri Santii regis
defuncti a Deo reformetur, et continuis orationibus
et indefessis die ac nocte precibus exoramus,
praecipueque pro charissimo nostro et visceribus totius
amoris ac dilectionis domino Redimiro, de cujus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.