PL 142, col. 944

Epistolae (Odilo V Cluniacensis), J. P. Migne · Vita Maioli (Odilo V Cluniacensis), J. P. Migne

omnibus bonis quae tua charitas nobis et nostris
semper solet impendere. Orationibus nostris fratrumque
nostrorum per fratrem Luitfridum dignata es te
commendare; in quibus scias devotissime te esse
susceptam atque ascriptam, et non solum te, sed
etiam charissimum amicum nostrum seniorem tuum
A . . . . . . . . . ac dulcissimum fratrem ejus E . . . . . . . . de
quibus semper bene audivi, et adhuc, Deo gratias,
audio. Quos utrosque ut officiosissime ex nostra
parte salutes, multum tuam rogo charitatem. Vale,
et memor tui, nunquam immemor existas.

periculum, et, quod magis urgebat, totius patriae et
omnium pauperum grande lamentabileque dispendium.
Tanti vero discriminis tantique moeroris
anxia cogitatio perplures jam me noctes insomnem
reddiderat. Sed eadem denique nocte, cum solito
more mordax cogitatio sensibus nostris importune
se vellet ingerere, ut mihi a Domino deposceret consolationis
auxilium, beatum coepi exorare Maiolum.
Post paululum vero mihi suggerere coepit tanti patris
dulcis memoria et quodammodo promittendo
dicere ut, si animum in ejus laudibus occupare satagerem,
coelestis consolationis praesidium quantocius
procul dubio invenire possem. Idcirco, dilectissimi
seniores et fratres, etsi non secundum magnitudinem
sui, tamen secundum parvitatem intellectus

nostri, opus subjectum scribere curavi. Qualecunque
etenim istud opus sit, ignis spiritualis sensus
vestri ut examinet, discernat et corrigat, nostra
fraternitas optat et orat.
INCIPIT TEXTUS LIBELLI.

sacerdotes et illustrissimos viros, humana scientia
non vane, sed salubriter praeditos, divina sapientia
refertos, per quorum spiritalem intelligentiam et in
divinis litteris perspicacissimam indagationem legis
umbra lucesceret, sermo propheticus, sui profunditate
altissimus suique altitudine profundissimus,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.