PL 142, col. 954
Vita Maioli (Odilo V Cluniacensis), J. P. Migne
patientia in adversitate. Mansuetis erat affabilis, superbis
terribilis, parcus cum debuit, diffusus ut
decuit. Non diversus in habitu, non confusus in
actu. Quantum ad hominem unus semper et idem.
Devotus imitator sanctorum, et eorum maxime intentus
auditor esse studuit, quorum servituti et disciplinis
ad obediendum et serviendum se subdidit.
Illam septenariam copulam ab apostolo Petro in
ternario et quaternario numero ordine mirifico luculenter
dispositam, non aure surda audiens audiendo
addidicit, et, ut alii discerent, lingua ac manu perdocuit,
ministrans in fide virtutem, in virtute autem
scientiam, in scientia autem abstinentiam, in abstinentia
autem patientiam, in patientia autem pietatem,
in pietate autem amorem fraternitatis, in amore
autem fraternitatis charitatem [(II Petr. I)] . Praeferebat
etiam dialecticis syllogismis, et rhetoricis
argumentis et omnibus ingeniis philosophorum omnium
apostolicae simplicitatis praedicabile documentum,
dicens cum Paulo: Ego enim didici, in quibus
sum sufficiens; scio et humiliari, scio et abundare.
Ubique et in omnibus institutus sum, et satiari et
esurire, et abundare et penuriam pati. Omnia possum
in eo qui me confortat [(Phil. IV)]
. Tantorum doctorum
et divinorum philosophorum sapientia perdoctus,
et totius ecclesiasticae disciplinae eruditionibus
et virtutibus illustratus, ut de Moyse Ecclesiasticus
sermo loquitur: Factus est Deo dilectus et hominibus,
et ideo memoria ejus in benedictione est [(Eccli.
XLV)]
. Vere dilectus Deo et hominibus exstitit Pater
Maiolus, quia, per dilectionem Dei et proximi quam
firmiter tenuit, Deo placuit et hominibus; ita studuit
placere hominibus ut Deo non displiceret, ita Deo
ut hominibus prodesset. Placuit Deo, bene vivendo
et recte docendo. Placuit hominibus, pro posse spiritalia
et temporalia eis beneficia exhibendo. Vere
enim memoriam ejus in benedictione cognoscimus
existere, dum recolimus et adhuc perspicue cernimus
per eum et eos quos in Christo genuit aedificia
fabricae coelestis excrevisse, crevisse et crescere. Et
ut pace spiritualium artificum in eadem fabrica laborantium
dicam, unus praecipue refulsit, qui nuper
rebus humanis excessit, et qui plus omnibus nobis,
laboravit, domnus videlicet et abba Willelmus,
de cujus clarissimis actibus et vita laudabili et mirabili