PL 142, col. 955
Vita Maioli (Odilo V Cluniacensis), J. P. Migne
conversatione parvitas nostra non sufficit
quod sentit ad plenum referre.
Quam perspicue beatissimi Maioli ejusque discipulorum
in benedictione existat memoria, respondeant
monasteria ab ipsis alia a fundamentis constructa,
alia de corruptione cum incremento virtutum
ad meliorem statum reducta. Quantum vir iste, de
quo loquimur, Deo placuit, per signa et miracula
quae per meritum ejus Dominus operatus est, hominibus
manifeste dignatus est demonstrare, dum
multorum fidelium, ut fidelissima testatur relatio,
multis diversis infirmitatibus constricti, etiam de
de vita desperantes, ab eo visitati per gratiam Domini
pristinae sanitati sunt redditi. Plures, oculorum
detersa caligine, per meritum ejus clarius coeperunt
videre. Multi diversi generis febribus afflicti, praestante
Domini gratia, ejus orationibus sunt liberati.
Multi, ut ferunt, a veneno serpentium, morsibus
luporum et canum, incursione et illusione daemonum
per Dominicae crucis signaculum dextera ejus expressum
meruerunt recipere salutare remedium.
Multi, in periculis fluminum, ab ictibus fulgurum
et caeteris incommoditatibus ejus sunt liberati intercessionibus.
Aliquando candelae, vel negligentia
cubicularii vel occasione alicujus eventus in noctibus
ante lectum ejus exstinctae, ut testati sunt qui
adfuerunt, divinitus sunt lumini restitutae.
Cum esset aliquando in monasterio sanctissimi
martyris Dionysii, et nocturno tempore legeret, ut
sui moris erat, ejusdem martyris et admirabilis
utraque lingua, utraque conditione philosophi, librum
De principatu coelesti, gravi somno superveniente
candela de manu ejus super libri paginam defluit.
Accidit tunc quiddam mirabile et insolitum. Ignis,
naturae suae officium prosequens, lignum [linum]