PL 143, col. 381

De mensura astrolabii (Hermannus Contractus), J. P. Migne

quemque hic una cum praefatione a col. 381 usque ad 390 excusum habes. Nec hunc librum priorem
esse aliquo altero ejusdem generis ac ordinis, manifestum est ex his verbis Hermanni, quibus eumdem concludit: Quas autem quantasve utilitates omnes praetaxatae habeant mensurationes, libellum Astrolapsus legenti,
et ingenium in hujusmodi rerum usu exercitanti alias debet notificari.
Secundo scripsit Hermannus De utilitatibus Astrolabii libros II, quos Trithemius sub eadem inscriptione
loco citato recenset, etsi non nisi unum esse dicat, quocirca viro docto litem non movebimus. Certe ex mox
adductis ipsius Hermanni ex libro De mensura Astrolabii verbis vix aliud concludas. Non enim ad libellos,
sed libellum Astrolapsus, id est De utilitatibus Astrolabii, lectorem suum remittit. Nec nos aliam partitionem
instituissemus, nisi codex Petrensis eam nobis mentem injecisset. Cum enim ea quae caput 21 consequuntur,
cum praecedentibus nulla ratione cohaererent; in codice tamen eadem omnia manu exarata et
conjuncta essent, integrum nobis esse non putavimus ea sine titulo novi libri exhibere, sive ea etiam Hermanni
sive cujuscunque alterius essent. Qua de re forte melius alii censebunt, in quorum manus plura Hermannianni
operis manu exarata exempla incident. Nobis in re obscura et perplexa id sectandum videbatur
quod planius et clarius esset. Nam verba Hermanni admodum obstant. Potuit enim sub finem libri De
mensura Astrolabii propositum habere non nisi unum libellum Astrolapsus condendi, quem tamen postea
increscente materia aut aliis ex causis altero adauxerit, quod frequenter auctoribus accidit. Forte libelli
hujus secundi epilogus certiora nos docuisset, nisi a codice, nescimus, quo casu, avulsus fuisset.
HERMANNI PRAEFATIO IN LIBRUM DE MENSURA ASTROLABII.
HERIMANNUS Christi pauperum peripsima, et philosophiae
tironum, asello, imo limace, tardior assecla,
B. suo jugem in Domino salutem.
Cum a plurimis saepe amicis rogarer ut mensuram
astrolabii, quae apud nostrates confusa et ideo obscura
et passim mutilata invenitur, lucidius pleniusque
scribere tentarem, idque hactenus tum propter
inscientiam, tum etiam propter pedissequam
heu! mihi familiarem desidiam subterfugerem, tandem
a tui potissimum instantia perpulsus, prout
inertia desidiaque permittente potui, diu seposito
more mendacium fabrorum operi cunctabundam deses
manum applicui, non lepori, non eleganti verborum

In metienda igitur subtilissimae inventionis Ptolomaei Walzachora,
id est, plana sphaera, quam Astrolabium
vocitamus, tres primum circulos invenire
debemus, quorum medium qui aequinoctialis coelestis
(protenditur enim per Libram et Arietem) vicem
et nomen obtinet juxta quantitatem tabulae, ne
maximum duntaxat praepediat, ad libitum moderari
convenit: quem centro a diligenter circumscriptum
in quatuor aequa partiaris punctis b c d e, et sit b
orientale punctum a sinistris; c huic oppositum a
dextris occidentale; d inferius septentrionale; e superius
meridianum.
Dehinc, apposita regula, per b a c puncta lineam
rectam a fine ad finem tabulae perducito, id est, ab
Oriente in Occidentem: itemque per d a e, id est, a
Septentrione in Meridiem, alteram lineam. Quas videlicet
lineas quadrifarie circulum dividentes Arabes Alcotan
nominant; nos, Coluros.
His lineis itaque positis unumquemque circuli
quadrantem in 90 aequas partes divide, et ex his 24
ex utroque latere c, versus d scilicet et e, debes
accipere. Sed ut hoc facilius fiat, quadrantes singulos

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.