PL 143, col. 456
Carmen de conflictu ovis et lini (Hermannus Contractus), J. P. Migne
Quam laudes agni quae celebrantur ibi.
Quem vidi positum mysteria maxima librum
Implebant intus, inquit, et exterius;
Nemo tamen clausi signacula solvere libri
Et quae verba ferat pandere dignus erat.
Notitiae mundi mysteria tanta negari
Cum flerem: Noli, vox ait una mihi;
Munera quae meriti negat imperfectio carni
Ille subire potest cui dolus omnis abest.
Hinc velut occisi species apparuit agni
Luminibus septem, cornibus et totidem;
At pulcher numero, meritis pulcherrimus ordo
Patrum viginti quattuor astat ei;
Hunc quoque quae celebrant animalia quattuor astant
Sedulitate pia, vir, leo, bos, aquila.
Quaerenti librum coelo terraeque negatum
Porrexit magni dextra sedentis ei.
Affectu tacito, pia gaudia munere tanto
Ille Dei populus non tenet ulterius.
Corpora prosternunt; in laudes ora resolvunt;
It sonus a cytharis ac odor a phialis.
Est, aiunt, agnus hoc fungi munere dignus;
Nos moriendo Dei reddidit agnus ei.
O vere magnum tibi, trux leo, rapta per agnum
Natio, lingua, tribus, nec sacer est populus.
Vocibus et dignis istorum consonat omnis
Illius excelsae curia militiae;
Qui nulli numero coelestis subjacet ordo,
Laudes mente pari concinit, Agne, tibi.
Voces multiplicant quibus atria summa resultant
Et labor hic felix taedia nulla capit.
Gloria, majestas, honor et divina potestas
Debentur meritis, Agne perempte, tuis.
Agne, tibi tellus, tibi subdita servit abyssus;
Tu regis, Agne, polos inferiusque chaos;
Agne, tui juris haec sint et quidquid in illis;
Talia gratuitae praemia mortis habe.
Collige quid paucis ferat haec sententia verbis
Et vel nunc, agno judice, cede polo.
Si partem rerum numeras in caetera linum,
Agno jure subest, qui facit omne quod est.
Ambiguae vocis ne plus errore traharis,
Hic agnus Deus est; hoc tenet alma fides.
Si cupis ad veniam, tibi dux ero; tu modo linguam
Magniloquam sano corrige consilio.
Possunt cuncta tibi suffragia nostra mereri;
Saepe Deum miseris conciliavit ovis.--
Hic stupuit primum tenuitque silentia linum;
Inde recollecto subdidit haec animo.
LINUM.
Certa fides nobis commendat dicta Johannis,
Prae reliquis caro debita discipulo;
Desipit ille tamen, neque tangit mente Johannem,
Foetum si quis ovis credit inesse polis.
Ridiculum vere si sancti verba prophetae
Ingenio [ l. et] teneri corde capis pueri.
Alitibus nunquid pecorique ferisque paravit
Regna superna Deus perpetuumque decus?
Inter viventes soli ratione vigentes,