PL 143, col. 459

Vita S. Leonis (Wibertus), J. P. Migne

primo adjunxit, in quo ea quae beatus vir
usque ad mortem peregit, fusius exponit. Auctor
anonymus, et ipse quidem testis oculatus, historiam
mortis ejusdem conscripsit, in qua accurate et particulatim
narrat quo pacto beatus pontifex morti proximus
sese toto triduo ad ipsam obeundam praeparaverit;
tum subjungit aliquot miracula, quae statim
post ejus obitum edita sunt. Hanc historiam ex vetustissimo
codice Ecclesiae Beneventanae, litteris
Langobardicis exarato, publici juris fecit Ferdinandus
Ughellus in Italia sacra, tomo VIII, ubi de Beneventanis
episcopis agit. Invenimus praeterea in ms.
codice archimonasterii Remigiani apud Remos anonymi
cujusdam collectionem miraculorum, Vitae
beati pontificis a Wiberto scriptae subjunctam, in

qua miracula complura narrantur, quae ad ejus tumulum
paulo post illius mortem patrata fuerant.
Quorum quidem duorum anonymorum opuscula,
cum aliis item miraculis ex variis codicibus descripta,
in unum consarcinavit Godefridus Henschenius,
eaque edidit die 19 Aprilis Bollandiani simul cum
Vita a Wiberto descripta. Ad haec Bruno Signiensis
episcopus Vitam beati Leonis conscripsit, quae inter
alia ejusdem Brunonis Opera typis vulgata est. Praeterea,
ut plurimos auctores omittam, qui de aliquot
ejusdem sancti viri gestis data occasione scripserunt,
Anselmus monachus sancti Remigii Remensis libellum
edidit sub nomine Itinerarii papae Leonis IX, in
quo refert ea quae beatus pontifex anno 1049 variis
in Germaniae et Galliae locis patravit, potissimum

Remis, ubi archimonasterii sancti Remigii ecclesiam
dedicavit, ac in ea concilium habuit generale. Denique
Desiderius Casinensis abbas, qui postea sub
Victoris III nomine summus pontifex fuit, libro III
Dialogorum nonnulla ejusdem sancti viri gesta et
miracula narravit. Verum ex iis omnibus auctoribus
sufficere nobis visum est, binos Wiberti libros
hic edere, cum anonymi opusculo, quod ex Ughelli
Italia sacra modo laudavimus. Caetera qui cupit,
adeat Bollandum ad diem 19 Aprilis. Si quae tamen
in aliis auctoribus observatione digna occurrerint
quae ad beati pontificis acta illustranda conferre valeant,
ea pro opportunitate in notulis ad Vitae textum,
aut in his observationibus praeviis referre non
omittemus.

2.
Quanta sollicitudine Ecclesiam sibi a Deo commissam
beatus pontifex gubernaverit, probant praeter
libellum quem ab eo contra Graecos editum laudat
Wibertus, complures litterae quas ad varios
orbis Christiani episcopos conscripsit. Ex iis quaedam
habentur ad Africanos ad sublevandum istius
tam celebris olim Ecclesiae statum, quae sub Barbarorum
tyrannide gemebat; aliae ad Gallos, Germanos
et Italos datae sunt ad disciplinam ecclesiasticam
restituendam; nonnullae ad Antiochenum patriarcham,
ut eum in apostolicae sedis obedientia confirmaret;
aliae ad imperatorem Constantinum Monomachum,
ejus animi in recta fide firmandi gratia:
denique ut caeteras omittam, quas pro variis ingruentibus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.