PL 143, col. 458
Carmen de conflictu ovis et lini (Hermannus Contractus), J. P. Migne · Vita S. Leonis (Wibertus), J. P. Migne
Electos omnes liberat ista fides.
Ille semel fusus redimendi sanguis ad usus
Funditur in sancta saepius Ecclesia.
Quod, duce perfidia, tunc natio fecit iniqua,
Per pietatis opus transiit in melius.
Dividit iste calix illius dona liquoris.
Quo profusa fuit lancea quae pupugit.
Qua pietate Deum celavit corpore totum,
Hac tegit humanis haec sacra nunc oculis.
Exhorreret homo carnes cum sanguine crudo
Et consanguineos nollet inire cibos
Crede tamen penitus, versis ab origine rebus,
Esse creaturas haec elementa novas;
Ni foret hoc aliud, nequaquam sumeret illud
Vel malus ad poenam, vel bonus ad veniam.
Non animas aleret, si panis corporis esset,
Nec mala compuncto tergeret ex animo.
Non vires homini ferret, non tolleret hosti,
Non carnem mentis subderet imperiis.
O quam sunt tuti, quam carnis lege soluti,
Quam sibi dissimiles, his epulis homines!
Ebria corda pio rapit ad coelestia voto,
Si fuerit sumptus, ut decet, iste cibus.
Quid miraris homo? Deus est in corpore vero;
Unde prius redimit, inde modo reficit.
His tamen in verbis ridet sapientia carnis
Et divina suis subdere vult regulis ( sic ).
Dicunt: Quae ratio, quis in his deprenditur ordo?
Ore nolunt (volunt?) illi claudere jura Dei
Et dum, quem nequeunt montem transcendere, tangunt:
. . . . . . . [( Caetera desunt. )]
antequam ad sedem apostolicam proveheretur, gesserat,
Romanis relinquens, ut ipsemet in prologo
loquitur, ea posteris transmittere quae papa Romanus
egisset. Verum postea mutata sententia, librum alterum