PL 143, col. 463

Vita S. Leonis (Wibertus), J. P. Migne

quasi haereditario a parentibus suis acceperit. Ii
enim non solum sua, sed et se ipsos sub habitu
monastico serviendos Deo consecravere. Utrumque
disertis verbis habet Wibertus, cap. 1, licet quibus id
in locis factum fuerit non expresserit. At in Altorfiensi
coenobio, quod a beati Leonis parentibus conditum
fuisse idem auctor affirmat, visitur vetus
oratorium beato Gregorio sacrum, in quo iidem
parentes beati pontificis, loci scilicet fundatores,
sepulti memorantur; in Necrologio autem quod
ibidem vidimus haec habentur die 4 Septembris:
« Ob. Heberhardus comes, qui requiescit in summo
choro; item, domina Bertha comitissa ejus uxor;
item, Hugo comes et monachus hujus loci, qui requiescit
ante altare sancti Gregorii in capella;

item, Hugo comes frater praedicti Hugonis, qui requiescit
in hoc monasterio. Hi fuerunt fundatores
monasterii. » Habent ejusdem loci monachi bullam,
cujus apographum vidimus, qua beatus pontifex
omnia bona a suis parentibus eidem monasterio
collata confirmat ea lege ut sub regula beati Benedicti
perseveraret. De Helvide vero ejus matre
scribit Joannes de Bayon in Historia Medianensis
monasterii quod, cum bellum inter Henricum Caesarem
et Theodoricum Metensem episcopum exarsisset,
illa, firmatis castris quae ad eam pertinebant,
secesserit in monasterium Medianense, ubi piis
operibus vacans, corpora sanctorum Lazari regis
et Azae ejus filiae, quae ante annos nonaginta et
quinque in maceria basilicae sancti Petri ob Pannonicam

gentem Gallias pulsantem abscondita fuerant,
detexit. Plura idem auctor habet de sancto
Leone, quae suis locis pro opportunitate commemorabimus.
Ejus vero scriptoris notitiam, reverendissimo
Patri domno Hyacintho Alliot Medianensis
monasterii abbati e congregatione sancti Vitoni
debemus, qui non solum hujus auctoris Historiae
exemplar ad nos transmisit, sicut et alia quaeque
vetera instrumenta et scripta quae in Lotharingia et
Alsatia et in vicinis Germaniae monasteriis comparare
potuit, sed nec curis aut laboribus, sive etiam
sumptibus parcit, ut actis sanctorum nostrorum
illustrandis aut annalibus Benedictinis concinnandis
suppetias ferat. Ex eo nonnulla quoque didicimus de
monasteriis quae a beati Leonis parentibus constructa

a Wiberto dicuntur. Quatuor potissimum
recensentur, Hissa, sancti Cyriaci, Lutra et Woffenheim.
Quae etiam Richerius libro II Chronici
Senoniensis, capite 14, commemorat his verbis:
« Anno, inquit, 1002, nativitas beati Brunonis . . . . .
cujus parentes Hessam monasterium sanctimonialium
penes Sareborch aedificaverunt. Aliud quoque
monasterium construxerunt, quod Aldorf dicitur,
ordinis sancti Benedicti, quod in Alsatia situm
est; tertium etiam, quod Lustrense dicitur; et
quartum sanctimonialium in honore sanctae crucis;
item, in Alsatia, quod Wofeinheim nuncupatur.
Quae monasteria bonis propriis ita ditaverunt, ut
ipsorum conventus largissime valeant sustentare.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.