PL 143, col. 462

Vita S. Leonis (Wibertus), J. P. Migne

aliisque majoris momenti negotiis gerendis adhibuit,
vel quos ad episcopales sedes evexit; denique
cum esset morti proximus, Richerium Casinensem
abbatem accersivit, ut Romam redeundo eum haberet
itineris socium. Sed quid ejus rei argumenta
aliunde quaerimus, cum ipse beatus pontifex morti
proximus se monachum fuisse disertis verbis dixerit? Cellam,
inquit, quam monachus incolui, etc.,
apud anonymum in relatione ejus mortis, quam post
ejus Vitam exhibebimus, num. 4. Hinc mirum non est
si injurias monachis irrogatas sibi ipsi factas diceret,
ut ipse ait in epistola ad Stephanum dominum
Castelli-Novi, quam cum adhuc esset Tullensium
episcopus scripsit. Habetur apud Perardum in collectione
chartarum Burgundicarum; at in charta pro

cella Bertiniacae-curtis ibidem, sic loquitur: « Cum
primum divina clementia me ad pontificatus honorem
provexit, mox anhelare coepi ad restaurationem
meae Ecclesiae, ac monastici ordinis religionem, aut
ubi erat, augmentare, aut ubi perierat, pro posse
meo recuperare. »
5.
Jam vero si de beneficiis quibus monasteria
nostra beatus pontifex cumulavit, loqui libeat, innumera
propemodum fuerunt. Casinensi abbati sandaliorum,
dalmaticae et chirothecarum usum permisit;
monasterium Saxonanum intra Romanam urbem
eisdem Casinensibus subjecit, eisque Terracinense
monasterium confirmavit ac navem in Romano
portu liberam concessit atque alia multa in eorum
gratiam praestitit, quae apud Leonem Marsicanum

libro secundo referuntur. Sublacense monasterium,
ab invasore fere destructum, in pristinum statum
restituit. In Gallia Corbeiensis, Remigiani Remensis,
Cluniacensis, sancti Arnulfi Metensis, Casae Dei
aliorumque monasteriorum praerogativas confirmavit
et eorum possessiones asseruit. Monasteria suae
dioeceseos, advocato beato Wille mo abbate tunc
celebri, ad regulae Benedictinae praxim accuratam revocavit.
Nulla est ferme in orbe Christiano provincia
in qua ecclesiam aliquam ordinis nostri non dedicaverit
et privilegiis munierit. In Hirsaugiensi monasterio,
quod ab annis quadraginta et octo destructum
fuerat, sub anathematis judicio monachos
restitui imperavit, ut fusius exponit Trithemius
in ejusdem loci Chronico. De eadem re scripsit

chronographus Magdeburgensis, quem penes nos
ms. habemus, ad annum 1048, ubi etiam, inter alia
Leonis gesta, memorat elevationem e tumulo corporis
sanctae Richardis imperatricis in coenobio virginum
apud Andelaum in Alsatia, quod ipsa fundaverat.
Idem pontifex Eduardum regem Anglorum a
voto Romam petendi absolvit, modo pecunias, quas
in itinere expendisset, conferret ad monasterium
aliquod, vel de novo excitandum, vel restaurandum.
Illius ea de re epistola exstat apud Spelmannum
tomo I Conciliorum Angliae, et apud Labbeum tomo
IX Conciliorum generalium.
6.
Nihil vero mirum est si tanta fuerit beati pontificis
in ordinem nostrum propensio, cum eam jure

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.