PL 143, col. 471

Vita S. Leonis (Wibertus), J. P. Migne

tandem quadam die apertis oculis, supino, ut recubabat,
vultu, vigilans conspexit quasi luminosam
scalam ab ipso suo grabato per se ipsam erigi, et fenestra
ad pedes ejus transita usque in coelum porrigi
atque per eam quemdam nimiae claritatis reverendaeque
canitiei senem descendentem in habitu monachali,
cujus dextera gestabat crucem conspicuam
in longo hastili. Qui ad aegrotum ut pervenit, sinistra
manu scalam retinuit, dextra vero eamdem crucem
primum ori ejus apposuit, deinde loca tumoris ex
ipsa signavit et totius veneni incoctam putredinem
post aurem extraxit; statimque via, qua venerat,
reversus, dimisit infirmum habentem se melius. Nec
mora; denique Adalberonem suum clericum, tunc
tantummodo ejus assidentem lectulo allocutus, per

eum optato nuntio paternam domum cunctam repressit
a diutinis clamoribus. Post aliquot autem
dies, omni veneno pustulae illius rupta cute post
aurem dextram ejecto, sospes et incolumis evasit
sub maximo cunctorum miraculo atque gaudio. Qui,
sicut nunc usque inter commonitoria colloquia tam
evidentem Dei miserationem super se agnitam recitare
suis familiarissimis est solitus, profitetur se in
praefata exstasi beatissimum Patrem monachorum,
Benedictum, illico luce clarius agnovisse ex qualitate
vultus et habitus. Cujus corporis accidentalem dignoscentiam
ita hactenus commemorat quasi prae oculis
carnis adhuc habeat. Porro sequentia lecturi desinent
profecto mirari hunc potius per sanctum Benedictum
quam per alium quemlibet sanctorum restitutum

sospitati, ubi, volvente sermonis rota, perpendere
poterunt ex paucis quanto zelo pii amoris
erga monachorum institutionem et correctionem
flagraverit.
VI.
Hermanno episcopo Tullensi paret. Afflictis monachis
Sancti Apri compatitur. Degit in aula imperatoris.
Pauperem episcopatum pinguioribus praeferre
statuit. --Hinc itaque decedente domino Bertoldo
suo nutritore, succedenti Herimanno non recusavit
aeque parere, quasi illud beati papae Gregorii dictum
jugiter prae oculis mentis videretur habere: « Primus
esse non audeat qui subesse non didicerit, ne
obedientiam subjectis imperet quam praelatis non
novit exhibere. » Compatiebatur equidem tunc temporis
adversa passis, praesertim venerabilibus venerabilis

viri Apri coenobitis, in quos procacissimae
adulatorum et invidorum linguae supra modum
instigabant animum praefati antistitis. Nunc pro eis
murum semet, quantum poterat, opponebat, nunc
quod solum poterat, cum flentibus flebat. Ejus etiam
adnitente auctoritate et industria, in statu, quem ab
idoneis et prioribus praesulibus acceperat, integerrime
permansit sub Herimanno institutio et praebenda
canonica, intra beatissimi levitae et protomartyris
Stephani claustra. Verum quoniam « omnia
tempus habent, » secundum quod dispensat temporis
Conditor, temporis expers, qui per quaedam
aliena suos perducit ad sua, accidit ut eximius adolescens
a parentibus et consanguineis assignaretur

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.