PL 143, col. 475

Vita S. Leonis (Wibertus), J. P. Migne

canonico susceptis, qui prae sui comitibus itineris
alacres et impigri exsecutores tantae talisque causae
fuerant designati a clero et populis; plurimo varioque
curarum aestu uterque afficiebatur, imperator
scilicet ac dominus Bruno eidem charissimus. Et
imperator quidem, quamvis gauderet dilectionem,
quam erga ipsum venerabilem Brunonem meram et
germanam debito affinitatis considerationeque strenuitatis
ejus possidebat, multorum laudibus vel
testimonio commendari et approbari, non mediocriter
tamen contristabatur, quia illud suum desiderium,
quo appetebat illius temporaliter sublimiorem
dignitatem, sentiebat praepediri. Timebat ne Deum
offenderet, si Ecclesiae ejus tam unanimi voto repugnaret;
dolebat, si tantae personae pro meritis non

responderet. Quid hic multis haereo? in tanta mentis
fluctuatione deprehensus, per legatos a latere
suo directos, omnibus ingeniis inde jam saepedicti
domini Brunonis intentionem revocare est conatus,
modo conflictationes creberrimas atque depopulationes
illius Ecclesiae commemorando, et paupertatem
supra modum exaggerando; modo quod in extremis
imperii sui finibus urbs illa posita, aut nunquam,
aut rarissime aestimaretur digna imperatorum
diversorio; modo quod eumdem nepotem suum
sibi per omnia charissimum nequiret perferre aequo
animo disgregari a se tanto terrarum spatio. Parceret
igitur sibimetipsi, et tam suae utilitati consuleret
atque quieti, quam medullitus eum amantis
imperatoris voluntati et perturbationi: potius surda

aure illos praeteriret, qui suam ipsorum necessitatem
seu consolationem, quam ejus salutem et honorem
pluris penderent; maxime cui ipse condignam
suo generi ac merito dignitatem instanter
praevideret. Verum quia multa consilia in corde viri,
voluntas autem Domini fiet [(Prov. XIX, 21)]
, ut Salomon
ait, longe aliter afficiebant subditum Deo
animum reverendi Brunonis destinatae illi syllabae
ab Ecclesiae populis: quorum unanimi et humili invitatione
sentiebat se ad humilia invitari ab ipso magistro
humilitatis, qui Rex hominum fieri refugit, et
ultro ad crucem venit, nec immemor illius sui
prioris propositi, quo malebat jugiter omni humilitate,
vilitate et extremitate contentus Christo famulari,
quam temporaliter cum aliqua corruptela integrae

conscientiae, id est quavis venalitate sublimari,
quam trimodam compererat dictis beati Gregorii,
scilicet a manu, ab obsequio, a favore. His utique
tribus pedissequis ambitiosae venalitatis animadvertens
ecclesiasticas dignitates nimis confundi ac subrui,
nec facile aliquem ab aliqua istarum immunem
reperiri, nihil sibi tutius fore credidit, quam populari
electioni ad humilia se vel adversa attrahenti assentiri,
et imperiali suggestioni ad magna vel prospera
incitanti reluctari. Denique laudabile est quemquam
pro Deo prospera declinare: sed multo laudabilius
constat adversis se sponte offerre. Hinc est quod

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.