PL 143, col. 476
Vita S. Leonis (Wibertus), J. P. Migne
Moyses ad principatum divinitus vocatus excusat, et
se postposito alium postulat, dicendo: Obsecro, Domine,
mitte quem missurus es [(Exod. IV, 13)]
; atque
Isaias ad nuditatis ignominiam multiplicemque passionem,
nec nominatim designatus, ultro se ingerit
proclamando: Ecce ego, mitte me [(Isa. VI, 8)]
. His
ergo et aliis virtutum incitamentis succensus, et
oleo divinae gratiae repletus, rectae intentionis flammam
tanto spargebat alacrius, quanto flatibus carnalium
affectionum impellebatur acrius. Fiebatque
ut illa dissuasoria aura a Caesare veniens et ejus
aula magis augmentaret et confoveret, quam consopiret
aut exstingueret ignem divini sacrificii devotae
mentis in ara. Itaque illam beati Petri sententiam
qua dicit: Humiliamini sub potenti manu Dei, ut
vos exaltet in tempore visitationis [(I Petr. V, 6)]
;
gratanter amplexus, disruptis cunctae dilationis
nexibus, imperatori adhuc dissuadenti obtulit syllabas
missas sibi a clero et plebibus, ingenua, tamen,
ut ita dicam virgineo pudore ora suffusus Apicum
autem tenore clarissimus princeps edoctus, ad lacrymas
est permotus, et uberrimis fletibus attestantibus,
extrinsecus palam fecit quanti eum haberet
intrinsecus. Demum aliquanto interjecto silentio,
linguam famine solvit in isto: « Meam sententiam
super honore tuo, dulcissime mi nepos, jam diu
deliberatam, superna video sententia impugnari,
imo expugnari; cui cogor manus dando, sicut debeo
suffragari, quoniam non sine pernicie nostrum amborum
et multorum possum diutius refragari. Pietas
Omnipotentis jam nunc tibi in hoc adsit, quae
quid ambobus nobis et omnibus expediat magis
novit. Mihi ergo jam libet, quod evitare non licet.
Tu tamen gratia Dei contentus, qua sola crederis
ad illius Ecclesiae regimen praeelectus nullo venalitatis
modo, nec ipsius conjugis meae, nec cujusvis
mortalium tuae parti concilies affectus, ne hinc ex
te per omnes tibi credendas oves serpat hujus simoniacae
pestis naevus. Procul dubio enim qui
coepit in te bonum opus, perficiet quantocius. In
ipsius gratuita pietate tuum jacta cogitatum, et
ipse te enutriet, secundum veridicum suae divinae
sententiae promissum. De nostri autem consilii et
juvaminis solatio, quantumlibet illud sit, ne fias
ullo modo dubius; quia super omnes tui ordinis. de
tua re prosperanda semper ero sollicitus, quem
nobis commendat et indefessus labor fidelis erga
nos serviminis, et consanguineus invicem affectus
avitae propinquitatis. Tantum satage Omnipotenti
fideliter deservire, et bonorum morum indolem,
quae in te a cunabulis est, studeas augmentare. »
His aliisque verbis a regali dulcedine roboratus
venerabilis Bruno, sponte laborioso se submisit
oneri in solo fisus Domino, quippe qui noverat se
non vocari ad prosperitatis gaudia, sed ad gravium
laborum perpetienda pericula.
X.
Ex Italia discedit. Longobardorum insidias evadit. --Adeptus