PL 143, col. 477
Vita S. Leonis (Wibertus), J. P. Migne
ergo donum pontificalis culminis, in
non minimo reliquit contribules aulicae potestatis
moerore, qui ejus semper innitebantur consiliis salutaribus,
quorumque causas sedulo procurabat interventor
strenuus. Et licet ei congratularentur de
attributo honoris culmine, sibi tamen dolebant quod
carerent ejus contubernalis familiaritatis et affaminis
praedulci solamine. Accepto autem ab imperiali potestate
digrediendi commeatu, deferuntur illi nova
adversitatis nuntia in ipso itineris procinctu, scilicet
nisi praecaveat se fore passurum insidias a Longobardis
patriensibus, qui per id adhuc temporis contra
Augustum superbis rebellabant cordibus. Nam illis
forte diebus regius exercitus Orbam Mediolanensium
oppidum oppugnabat, quia inibi infidi infidelitatis
apostatae imperatori subjectionem abnegantes
latitabant. Commonetur ergo a familiaribus horum
insidias, divertendo praecavere, astruentibus fore
utilius aliam viam quamlibet longiusculam expetere
quam incaute propter itineris compendium in manus
eorum incidere. At ille expers timoris juxta illud
Salomonicum: Justus quasi leo confidens, absque
terrore erit [(Prov. XXVIII, 1)]
, « scuto fidei praemunitus,
lorica justitiae galeaque spei salutis adornatus, »
taliter se a recto itinere dehortantibus infit:
« Omnipotentis manibus cunctam nostrae salutis curam
committamus, quia nemo valet illi nocere quem
divina voluerit protectio defensare. Si autem me
destinaverit igne tribulationis a peccatorum scoria
expurgare, non abnuo voluntati pii Artificis me ad
informandum committere, quoniam nec debet « figmentum
ei qui se finxit, quare me fecisti sic, reclamando
dicere. » Via regia absque diverticulo gradiamur,
et quidquid nobis supernus arbiter praeviderit,
libenti animo patiamur. Tali itaque commonitorio
suos sagaciter adhortatus, coeptum tendebat iter de
coelesti auxilio jam securus. Sed qui erat vas humilitatis
dicatum Deo, ne notaretur superbiae cauterio,
si omnino refutaret familiarium uti consilio,
partim voluntati eorum obsequitur, scilicet ut a
grege comitantium cum paucis disparatus eos itinere
praeiret diei unius. Interea in cunctis pene mansionum
abditis Longobardorum occultantur insidiae,
ubi spes erat eum causa corpus reficiendi debere
pernoctare, mazimeque apud Iporcium civitatem
hujusmodi insidiarum parantur fraudulentiae. At
ipse, ut dictum est, paucis, hoc est, non plus quam
quinque comitantibus, poli axe solis calore jam fervente,
per medium ejusdem civitatis ingressus, ita
secure, Dei annuente gratia, omnem illius urbis popularem
frequentiam pertransiit, ut nec in alloquendo