PL 143, col. 478

Vita S. Leonis (Wibertus), J. P. Migne

quidem ullus ei viam incommodaverit, neque
sibi alium alloquendi necessitas ingruerit. Jam autem
solis sphaera undas irradiante Oceani, urbem intrant
ejus sequipedes comites post terga relicti, moxque
ab omnibus insidiarum latebris accurritur, ac si diu
quaesita canum praeda violenter rapiuntur, in cunctorum
vultibus solus Bruno requiritur, sed quem
Christus eruerat, inter omnes solus Bruno minime
reperitur. Toto noctis spatio fit de eo quaestio abieritne
an veniat, sed nulla veri ratio ejus factum publicat.
Nascitur suspicio quod jam pridem pertransierit;
ad quem insequendum celeres diriguntur
veredarii. Sed dilectus praesul jam ad extremos Italiae
fines pervenerat, locumque qui dicitur ad Cameram,
subintraverat, ubi eum mirabili consilio

divina protectio liberat. Nam sui pauci comites,
longinquo defatigati itinere, ibidem ad recreandum
disposuerant residere. Sed ille praesagus mente, solus
uno contentus portas pertransit Camerae, exspectaturus
socios parva refocillandos requie. Cum vero ab
eis esset ablegatus intra spatium duorum sagittae
jactuum, subito praedicti insecutores anhelo cursu
adveniunt, lassos ejus comites jam discumbentes
reperiunt, raptos retrogrado itinere celeriter Iporeium
perducunt, sperantes se diu quaesitam praedam
reperisse, quos Deus jucundo miraculo quodammodo
voluit deludere. Tali itaque consilio divina virtus
malorum nequitiam propria spe defraudavit sibique
fidelem ab ipsorum rabie liberavit, cui etiam mox
cuncta sua de integro salva restituit, suppetiante

ejus cognata, nepte Rodulfi regis Jurensis, conjuge
sui germani, nomine Gerardi strenuissimi atque
elegantissimi militis.
XI.
Tullum advenit. Monasteriis reformandis incumbit. --Auspicato
ergo cursu coeptum iter exsequitur,
a cunctis praetergrediendis urbibus per viam
plausibiliter excipitur; a propriis civibus ejus desiderio
inhianter attonitis favorabiliter praestolatur.
Tandemque die Dominicae ascensionis, tertio decimo
Kalendas Junii, omnium inexplebili gaudio
susceptus, praesentibus cunctis Belgicae Galliae primoribus,
electus ac laudatus, a suo consobrino
domino Theodorico Mediomatricorum praesule
est pontificaliter inthronizatus. Quique sciens se
esse debere in domo Dei lucernam non sub celante

modio, sed super refulgens candelabrum collocandam,
sollicita studuit vigilantia mox expromere divinae
religionis ignem, quo semper incaluerat, ac sibi
subditos ardenter in supernae virtutis zelo verbis et
exemplis accendebat. Et sicuti fertur exemplo saeculari,
quoque magis tegitur tectus magis aestuat

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.