PL 143, col. 746

Epistolae et decreta (Leo IX), J. P. Migne

gemebat sub periculis in falsis fratribus, revelata
illorum exitu, per os beati Joannis apostoli libere
protestatur: Ex nobis exierunt, sed non erant ex
nobis. Nam si fuissent ex nobis, permansissent utique
nobiscum [(I Joan. II)]
. Qui enim pectus columbae,
velut humores mali, solebant premere, et ad nauseam
jugiter provocare, alicujus accessionis vel occasionis
impulsu egressi, vel ejecti, aut potius
egesti, comprobantur eam relevare; atque bonae
valetudinis statum sua discessione eidem revocare.
Quotquot autem exeunt redituri, omnino ab ea nequeunt
avelli aut praecidi; et si videntur aliquandiu
avulsi aut praecisi, quia Novit Deus qui sunt ejus [(II Tim. II)]
,
per cujus praedestinationem sunt intus
sine errore, etiam qui putantur foris esse, et errare;

nec rapit quisquam de manu ipsius, quos jam prorsus
raptos suspicabamur.
IV.
Sed vae hominum superbiae et arrogantiae
[ignorantiae], qui membra Antichristi, et praecursores
ejus effecti, qui est rex super universos filios
superbiae, non cessant zizaniorum pestes in medium
tritici spargere, et messem, cui coeleste praeparatur
horreum, quantum in eis est, atterere. De quorum
periculoso tempore dilectus Domini virgo Joannes
voluit nos instruere: Filioli, inquiens, novissima
hora est, et sicut audistis quia Antichristus venit,
nunc autem Antichristi multi facti sunt [(I Joan. II.)]
Haec novissima hora a primo adventu Salvatoris
incoepta, usque ad secundum ejus adventum est
protendenda. Quae quot Antichristos jam habuerit

aut detexerit, dicere quis poterit? De quibus et
Doctor gentium, mirabilis Paulus, Ephesiis in Actibus
apostolorum ait: Ego scio quoniam intrabunt
post discessionem meam lupi graves in vos, non parcentes
gregi; et ex vobis ipsis exsurgent viri loquentes
perversa, uti abducant discipulos post se [(Act. XX)]
.
Sed, o Domine Jesu, pervigil Pastor, et Leo de
tribu Juda, qui, secundum Psalmistam, super aspidem
et basiliscum ambulas, et conculcas leonem et
draconem [(Psal. XC)] , jam in fine saeculorum oves
pascuae tuae, variis insidiis et rabie innumerabilium
luporum hactenus fessas, miseranter attende, et increpa feras arundinis
[(Psal. LXVII)]
, quae saeviunt,
et dentibus frendunt super humilitatem Ecclesiae tuae,

fulti et protecti arundineto, id est, mundana potestate,
exterius quidem nitida, sed interius vacua,
ubi, sicut ab beatum Job divina voce dicitur: Non
solum omnes bestiae agri ludunt [(Job XL)]
, cuncta
scilicet turba malignorum spirituum secundum libitum
suum debacchatur, verum etiam Behemot,
eorum utique princeps, ibidem sub umbra dormit
in secreto calami et locis humentibus, cum sine
aliqua inquietudine vel contradictione in superborum
et lubricorum cordibus requiescit securus. Catholica
vero Ecclesia promissiones tuas retinens,
Domine, quotidie gaudet compleri in doctoribus
suis illud Sapientiae: Fulgebunt justi, et tanquam
scintillae in arundineto discurrent [(Sap. III)]
, atque
vento agitatas arundines comburent. Tunc ferae

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.