PL 143, col. 747

Epistolae et decreta (Leo IX), J. P. Migne

arundinis pariter interient, in quibus est congregatio
taurorum [(Psal. LXVII)]
, coetus videlicet haeresiarcharum
cervicoso ducatu post se trahentium vaccas,
id est, lascivas animas populorum, ut qui probati
sunt argento, excludantur, scilicet perfecti in eloquiis
divinis et stabiles in fide appareant, emineant
vel manifestentur. Argento quippe eloquia divina
significantur, ut idem Psalmista testatur: Eloquia
Domini, eloquia casta, argentum igne examinatum [(Psal. XI)]
.
Per exclusionem autem, argentum vel
aurum quodam artificio subrigitur, elevatur et
exprimitur, ut repente videatur respersum, et insignitum
decenti figuratione diversorum florum aut
imaginum, quod prius humile jacebat et planum.
Quod totum brevius et clarius sic eloquitur magnus

Paulus: Oportet haereses esse, ut qui probati sunt,
manifesti fiant in vobis [(I Cor. XI)]
. Sed, o maligna
haeresis, non inde tibi blandiaris, quod ab Apostolo, Oportet haereses esse,
audieris. Etenim in sancto
Evangelio Dominus noster dicit: Necesse est ut
veniant scandala; verumtamen vae homini per quem
scandalum venit! [(Matth. XVIII.)]
Nempe non est
frustra in fornace aurificis palea, quia aurum non
purgatur, si palea non uratur.
V.
Haec et alia similia his cum pene omnes sacri
eloquii paginae contra impudentem vesaniam haereticorum
concrepent, vehementer obstupescimus, et
lacrymis charitatis plangimus, sic edormisse Ecclesiae
sacerdotes, quatenus qui Dei debuerant esse adjutores,
non exhorreant eorum fieri sequaces quorum

memoriam cum sonitu periisse, et civitates
destructas vident. Inde est totum illud, quod tandem
cum indicibili contritione et gemitu cordis ac corporis
effundimus, in quo omnia viscera catholicae
matris concutiuntur, in quo omnes sensus Christianorum
obtunduntur, in quo disciplina ecclesiastica
et sanctorum vigor canonum confunditur ac calcatur,
quia tu, charissime nobis, et adhuc dicende in
Christo frater et antistes Constantinopolitane, tuque
Leo Acridane, dicimini apostolicam et Latinam Ecclesiam
nova praesumptione, atque incredibili audacia,
nec auditam nec convictam palam damnasse,
pro eo maxime quod de azymis audeat commemorationem
Dominicae passionis celebrare. Ecce incauta

reprehensio vestra, ecce non bona gloriatio vestra,
quando ponitis in coelum os vestrum, cum lingua
vestra transiens in terra, humanis argumentationibus
et conjecturis antiquam fidem confodere ac subvertere
moliatur. Ecce, nisi quantocius resipiscatis, incorporati
et annumerati, quod absit! eritis in illa cauda
draconis, qua tertiam partem stellarum coeli traxit,
et in terram misit. Ecce jam post mille ac ferme
viginti a passione Salvatoris nostri annos, incipit
per vos discere Romana Ecclesia qualiter memoria
passionis ejusdem sit recolenda, quasi nil ei contulerit
praesentia, conversatio et diuturna institutio,
seu, qua clarificavit Deum, mors pretiosa illius venerabilis
senis, cui specialiter Christus Filius Dei
vivi dicit: Beatus es, Simon Bar-lona, quia caro et

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.