PL 143, col. 761

Epistolae et decreta (Leo IX), J. P. Migne

sedes, quae per Evangelium genuit Latinam Ecclesiam
in Occidente, mater non est Constantinopolitanae
Ecclesiae in Oriente, quam per gloriosum
filium suum Constantinum, et nobiles sapientesque
Romanos, non tantum moribus, sed et muris studuit
reparare? Quod si contradicitis, ad quid vestro
imperatori Latinae laudes, et in Ecclesia Graecis recitantur
Latinae lectiones? Utique ob reverentiam
illius matris, quae jam cunctis paganorum crudelitatibus
et diversorum tormentorum quaestionibus
vexata et impugnata, ac, velut aurum, nimiis persecutorum
flammis decocta, deliciosam filiam, videlicet
Ecclesiam Constantinopolitanam edidit.
XXIV.
Et certe jam decima a Nerone in Christianos
persecutio penitus refrixerat, jam omne mundanae

insaniae incendium sopitum erat, jam Roma adulta
et longaeva, in divino cultu victrix et coronata, alta
pace triumphabat, jam innumerabilis utriusque sexus
et diversae aetatis martyrum exercitus, nostris
azymis saginatus, universos idololatriae fregerat
impetus, jam mundum, et ipsum mundi principem
sub pedibus habebat, jam non solum ipsi nostrae
institutionis antistites, sed et ministri eorum, in
quibus Laurentius ac Vincentius, omni mundo stupente,
deficientibus ipsis tormentis et tortoribus
insultabant. Modo delicata filia in conclavi residens
secura, deliciis, lascivia, et longo otio dissoluta, nec
ad campum rite agonizantium aliquando progressa,
pia matre satagente et decertante pro ea, non erubescit
aut veretur primatum arrogare, maternae

senectuti jam emeritae derogare, nec effaetum corpus
ejus laboribus et diebus, rugososque et minus validos
artus, quondam torosos et ad praelia divina exertos,
saltem aliquo humanitatis respectu considerare,
nullam reverentiam reverendis canis ipsius habere,
sed ipsam puellari levitate post innumerabiles triumphos
ad recidiva bella adversum semet provocare,
et cam solido perfectorum cibo privatam, ad carnalium
lac retrahere, quod contra usum naturae, ex
ipsis pubertatis suae mammis in Aegypto, sicut supra
dictum est, toties confractis, conatur impudenter
ori ejus instillare.
XXV.
Et unitam saltem verum lac! Sed, proh dolor!
non est lac, quo tenera fidelium paulatim nutriatur

infantia, ut ad solidam escam pertingat, sed
quod Salomon cavendum denuntiat, dicens: Fili
mi, si te lactaverint peccatores, ne acquiescas eis [(Prov.
I)]
. Et: Vae ei qui lactat amicum suum, et ducit eum
via non bona [(Prov. XVI)]
. Nec est aqua, de qua qui
biberit, non sitiat ultra, quia fiet in eo fons aquae
salientis in vitam aeternam, et flumina de ventre
ejus fluent aquae vivae [(Joan. VII)] , sed potius aquae
furtivae de puteis, quos Palaestini, lutum non aquam
amantes, repleverunt terra [(Gen. XXVI)] ; vel de cisternis
dissipatis [(Jer. II)] , seu fluminibus Aegypti et
Babylonis, quibus distenditur venter, et gravatus
non repletur, sed exinanitur et intumescit [(Num.
V)] , ut more hydropici tanto plus sitiat ad perniciem,
quanto plus biberit. De quibus profecto Dominus per

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.