PL 143, col. 762

Epistolae et decreta (Leo IX), J. P. Migne

Jeremiam contra quosdam conqueritur, dicens: Me dereliquerunt fontem aquae vivae, et foderunt sibi
cisternas, cisternas dissipatas, quae continere non valent
aquas
[(Jer. II)]
. Et post aliqua: Nunc quid tibi
vis in via Aegypti, ut bibas aquam turbidam? Aut
quid tibi in viis Assyriorum, ut bibas aquam fluminis? [(Ibid.)]
Quas utique ne sitiamus idem vetat, dicens: Prohibe guttur tuum a siti
[(Ibid.)]
. Hinc Salomon,
quas aquas appetere, quasque debeamus vitare, demonstrans,
ait: Bibe aquam de cisterna tua, et fluenta
putei tui. Deriventur fontes tui foras, et in plateis
aquas tuas divide. Habeto eas solus, nec sint alieni
participes tui. Sit vena tua benedicta [(Prov. V)]
. Et in
subsequentibus, haereticam vanitatem, sub specie
stultae mulieris, visibili quodammodo forma coloratam

atque depictam introducit, dicens: Mulier stulta
et clamosa, plenaque illecebris, et nihil omnino sciens,
sedet in foribus domus suae super sellam in excelso
urbis loco, ut vocaret transeuntes per viam et pergentes
itinere suo: Qui est parvulus, declinet ad me. Et
vecordi locuta est: Aquae furtivae dulciores sunt, et
panis absconditus suavior. Et ignoravit quod gigantes
ibi sint, et in profundis inferni convivae ejus [(Prov. IX)]
.
XXVI.
Quorum ne sit particeps in tartari flammis,
quas vicissim sine fine pascat medullis suis,
jam nunc filia recordetur gemitus piae genitricis, et
quot vel quanta pericula propter eam, seu propter
sorores ipsius, in utero suo hactenus vidit; et gratia
Dei discat talis fieri, saltem admonita, qualis bene
de se meritam matrem, etiam senio ac assiduo incurvam

labore et tremulam, data manu atque supposito
humero studeat sublevare et sustentare, non ad
ruinam impellere, deprimere, perturbare, vel affligere.
Pio affectu et humili corde jugiter perpendat
quid idem Salomon dicat: Stultus homo despicit matrem
suam [(Prov. XV)]
; et item: Ne despicias, cum
senuerit mater tua [(Prov. XXIII)]
. Alioquin si, quod
absit! pertinax esse voluerit, et piae matri supercilium
ejus et arrogantiam adhuc dissimulanti, atque
ad satisfactionem patienter exspectanti, parcere et
parere contempserit, experietur in anicula matre
virides annos exertos ad paternarum traditionum
defensionem lacertos, adolescentulae competentem
alacritatem, juvenculae constantiam efficacem; et,

juxta Salomonem, contumax comedet fructus viae
suae, suisque consiliis saturabitur [(Prov. I)] : quia,
sicut idem testatur: Benedictio patris firmat domos
filiorum; maledictio autem matris eradicat fundamenta [(Eccli. III)]
;
et iterum: Quam malae famae est qui fugit
patrem; et est maledictus a Deo qui exasperat matrem [(Ibid.)]
.
Et: Qui affligit patrem, et fugit matrem,
ignominiosus est et infelix [(Prov. XIX)]
. Quam utique
offendere cavet quisquis placere patri studet, velut
etiam quidam sapientium saeculi ait:
Ne matrem offendas, dum vis bonus esse parenti.
XXVII.
His igitur et aliis quamplurimis liquet assertionibus
quid mereatur etiam carnalis matris contemptus:
et quid de spiritualis genitricis contumelia

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.