PL 143, col. 893
Epistola ad Valcherum (Gozechinus Scholasticus), J. P. Migne
Scimus quoque in eisdem spiritualis vitae
gregibus alios esse, quibus contemplativae dulcedinis
felix patet otium: alios, quibus in lucrandis animabus
activae dispensationis evangelicum injungitur
negotium: quorum alii circuli, alii vectes, alii
vectores facti, novam testamenti arcam portant,
donec eam in aeterna sistant vita, in laudem et gloriam
omnipotentis Dei. Haec est illa graduum et
officiorum distinctio, et bonorum operum quae in
his geruntur splendor, quem videbat propheta in
ornatu reginae, quae in vestitu deaurato assistens
a dextris sponsi regis, fulget circumdata varietate.
Hanc eamdem distinctionem idem propheta in
aenigmate speculabatur, quando miratus admirabile
nomen Domini in universa terra, pro eo quod super
coelos elevata esset ejus magnificentia: miratus,
inquam, filium hominis paulo minus ab angelis
minoratum, et propter passionem mortis in consessu
Patris gloria et honore coronatum: Omnia,
inquit, subjecisti sub pedibus ejus, oves, boves, pecora
campi, volucres coeli, pisces maris. O beatus
ille qui talia videbat! beata et sanctorum Ecclesia,
quam, et cui, et in qua talia praevidebat! Ibi
enim sub pedibus Christi discretas videbat pias
volucres coeli ab his quae obunco avaritiae rostro,
recurvo rapacitatis ungue mitiores alites in aere
devorant: ab his quoque, quae ad hoc innatant
aquis, ut in profunda cupiditatum demersae, hiantem
avaritiae ingluviem rapaci miserorum piscium captura
pascant. Ab his, inquam, discretae sunt mites illae
volucres coeli, quae picturatis bonorum operum
vestitae plumis, habentes etiam virtutum pennas et
duplices charitatis alas, quasi columbae volant ad
fenestras suas. Ibi etiam sunt stellae coeli, quas
Abraham in promissione accepit: Multiplicabo, inquit, semen tuum sicut stellas coeli, et velut arenam
maris.
Hae stellae puritate vitae lucidissimae splendent
in coelo, sicut Ecclesiae verbis radiantes, exemplis
rutilantes.
XV.
Sed quid nobis ad volucres? quid nos ad
stellas coeli? Nos enim sumus miseri pisces maris,
nos sumus arena maris, nos fluctibus saeculi ut
arena contundimur; nos aestibus mundanae incertitudinis,
ut vagi pisces circumferimur. Et quae est
nostri ad pias volucres coeli comparatio? quae ad
lucidas stellas collatio? certe ea quae est nihili ad
aliquid, si tamen ratio patiatur, ut hoc comparatio
dici possit. O utinam in aliqua spirituali lacuna
procul a tempestatibus conquiescamus! utinam sub
aliquo vivae rupis abscondito delitescamus, ubi venti
fortunae vires suas exserere, et nos ludibrium suum
nequeant facere! Hanc ergo quietis lacunam et
vivae rupis latibulum, nostram mihi eligerem et
optarem Legiam, nisi tu tam aspero Flacci tui sale
defricares levitatem meam. Eligerem, inquam, studiorum
nutricem Legiam, fontem utique subtilium
ingeniorum, et divinae sapientiae feracem locum, utpote
civitatem quam digitus Dei multiplici distinxit
gratia, quaeque sui similes viros dono Dei semper est