PL 143, col. 894
Epistola ad Valcherum (Gozechinus Scholasticus), J. P. Migne
editura. Sed quid dixi? quasi ipsa mea laude indigeat
et non per se satis emineat. Non enim indiget
alicujus laude adumbrari, vel in commentitiam
effigiem beatae civitatis alicujus sermone
picturari: quia vere viva civitas est, et beatus
locus, divinae religionis vivens institutis et legibus.
Cum ergo angustum matris et nutricis nostrae caput
nive candidius albeat reverendis antiquae sapientiae
cunis, cumque trito gestet in vertice splendidum
diadema divinae religionis: fulgeat quoque auro
tectis insignium gestorum cycladibus, et tota sit
desiderabilis undique virtutum circumamicta varietatibus:
sanusne sis, si suadeas ut umbram alarum
ejus non requiram? quod tantidem est, ac si hortere,
ut eam odio habeam. Numnam ut ejus solus
potiaris, solus communibus fruare commodis et
gaudiis? Sed absit hoc a modestia et probitate tua;
absit ut hoc unquam de te quem tantisper norim,
credat anima mea. Tam vero abest, ut a me odio
habeatur, ut etiam si prohibeat, vehementissime
dirigatur.
XVI.
Nec hoc dico, quin uber colonia, quam
inhabito, paterna mihi viscera, et materna exhibeat
ubera: sed autem tecum ludo, aut opto quod
vellem, si ita sine honoris praejudicio fieri concedat
Dei gratia: nec mihi debes ad vitium reputare,
quod apud praestantes viros, dum res ita poposcit,
constat non insolitum fuisse. Namque plena est
exemplorum vetustas, plena et modernae aetatis novitas,
quanti quique illustres viri certa ratione loca
demutaverint; nec loca ipsa, sed quid inibi moribus
eorum oberat, devitarint; aut certe, ut multis
ad salutem prodessent, ad alia demigrarint.
Abraham quippe et filii ejus patriarchae non tot loca
mutavissent, non tot puteos aquam vivam quaerentes
fodissent, si in uno aliquo loco cuncta bona
vitae suae congruentia reperissent. Jacob quoque,
nihilo minus vates quam patriarcha, nunquam in
animabus septuaginta (qui mysticus numerus est)
ad Aegyptiam descendisset primo ubertatem, postea
servitutem, nisi canineam fugeret famem. Joseph
quoque bis venditus ab invidis fratribus bene locum
mutavit, qui in tempore angustiae multis ad vitam
profuit. Qui videlicet vir primo virga tentationis
eruditus, et camino tribulationum ad purum excoctus,
inde in dominum Aegypti excrevit, unde
dorsum patientiae sub oneribus et manus obedientiae
in cophino servituti subegit.
XVII.
Possem innumera ejusmodi ad medium
deducere, nisi castigato tibi crederem ista sufficere.
His ergo Flacco tu cum coelo et animo suo castigatius
sit responsum, quam se copia suggerit, ne
de caetero alicujus propositum tam improvide carpserit.
Excute ergo de manibus cum coelo suo Flaccum
tuum, et psalterium arripe meum. Quod si non
vis, sine rivali solus ama et habe illum: satis
autem inexpugnabilium luce rationum superius probatum
videtur. Tamen si Flaccus tuus taceat, quin
bene vivendi locus est, ubicunque sis, et si te