PL 143, col. 898

Epistola ad Valcherum (Gozechinus Scholasticus), J. P. Migne

argumentum; vel ea quae de divino producis
oraculo, ubi sine nube figmenti, clara patet veritas
argumenti. Vera, inquam, sunt, et omnino idonea,
non tamen omnino efficacia ad persuadendum,
quando animus irrevocabili tenore ab his diversum
eligit propositum. Didicisti cum Tullio docente
oratoris officium et finem: officium quidem, apte
ad persuadendum dicere; finem vero, persuadere
dictione. Horum ergo alterum optime affers, dum
apte ad persuadendum dicis: alterum vero minime,
quia dum persuadere dictione minime vales, fine
excidis. Nosti autem quod tanti aestimatur officium,
nisi fine suo, id est effectu potiatur, quanti est
satio, si nunquam metatur. Proinde apte de labore
dicens, officio recte fungeris; sed dum quietem

et otium eligenti persuadere non potes, ut
supra dictum est, fine excidis. Quis enim hodie
otium negotio non praeterat, quando, si labores in
vacuum cadat; si cesses, tantidem valeat? Quis
enim non temperet a labore, ubi negato etiam eo
de quo convenisti denario, minimum laboranti,
plurimum conferat otianti, siquidem otio bene utatur?
Quis autem, nisi mente captus, tali pergat tempestate
supra spinas serere, ubi mala terra tribulis
genuinae perversitatis horrens salubrem cultoris
manum, et bonum verbi semen spernit admittere?
Felix utique terra, in qua per verbum hominis
seminatur verbum Dei, quae coelestibus rigata et
compluta docentium nubibus, centuplum reddit
fructum ad horrea Domini Dei sui Extra terra

illa ferrea merito coelum habet aeneum, quae accepto
semine non fecundata germine, quidquid
spinarum et zizaniorum generat, in tempore messis
alligatis fasciculis mittitur in ignem aeternum. Denique
tali terrae et tali vineae cultoribus non respondenti
Paterfamilias merito iratus per prophetam
minatur dicens: Non putabitur, nec fodietur,
et nubibus mandabo ne pluant super eam
imbrem; scilicet eos quos secundum propositum
praedestinationis praevidit damnatum iri, hoc verbo
secernens ab his, quos praescivit et praedestinavit
conformes fieri imaginis Filii sui. Inde etiam, ut
arbitror, legislator et prophetarum Dominus in
suo, de quo tota lex pendet et prophetae, Evangelio

loquitur dicens: Nolite sanctum dare canibus, neque
margaritas mittatis ante porcos. Quo utique verbo
damnandos secrevit a salvandis, ne surdis praedicando
in vacuum cedat pia sollicitudo laborantis.
XXVI.
Jam tandem, charissime, fateris, ut arbitror,
me tali temporis articulo mihi tibique, et piis omnibus,
nec frustra, nec otiose exoptasse otium:
quippe quando nec honesto, nec utili, vel certe
(quod his antiquius est) saluti non respondet negotium.
Unde, ut arbitror, veris victus, et quietis
illecebra ductus in nostram cedis coloniam, nec
ultra, si sapis, infensor otii contra defensorem insinues
querelam. Ut autem pernoveris quod nunc
huic tomo maxime in causa est, mihi quidem optabile
requiro otium, utpote qui longe longeque ultra

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.