PL 143, col. 899
Epistola ad Valcherum (Gozechinus Scholasticus), J. P. Migne
legitimae missionis metam emeritis milito stipendiis:
tibi vero, licet adhuc succulento et viridi, et
piis omnibus, tantidem, quia timeo, vel certe video
quod in laborando frustra volvitis rotam nativitatis.
Quare autem frustra, quia superius abunde est
expressum, castigatae disputationi idem repetere
superfluum est. Nosti praeterea quod levitae ex
mandato legis a XXV annis et supra jubentur ministrare;
a quinquagesimo vero, qui et Jubilaeus est
et mysticis celeberrimus sacramentis, custodes
vasorum fore. Maturius autem lege militarium
sanctionum tirones scribuntur ad militiam; eamdem
tamen, quam et illi, legitimae missionis habent metam.
Cathedra quoque scholaris magisterii et juxta
metam militaris disciplinae in auditorium catecheseos
habet januam institutionis, sed longe maturius
absolvitur exitu necessariae missionis. Cujus laboris
tempus, quia nihil difficilius sub sole geritur, vel
quod magis operarii sui vires exhauriat, a sapientibus
praefinitum est septenne, nisi de caetero is qui
praeest, auctoritate praesideat, non labore. Omnes
itaque has metas, partim tu, charissime, ex toto,
ego jamdudum, transegimus, et adhuc gemimus sub
fasce, adhuc in eodem desudamus labore; et nulla
nobis adhuc arrisit gratia emeriti honoris, quae ex
aequo compenset vicem tanti laboris. Non est,
praeter admodum paucos, qui opus illud retractet,
non est qui recogitet. Liberales enim disciplinae mimis
et histrionibus posthabentur, et pene per tabernas
mendicare videntur, pecunia illa super . . . . .
philosophantur, mammona super reges et tetrarchas
omnibus dominatur. Ad summam, omnia virtutis
praemia feralis possidet avaritia, et in regno pecuniae
ambitio sua taxat mercimonia. Quid de tantillis
nobis credamus futurum, ubi lapides sanctuarii
dispersi sunt in capite omnium platearum? Quae
vero sperari vel concupisci potest, aut dignitatum
ministratio, aut spiritualium vasorum custodia, ubi
non vasa misericordiae praeparata in gloriam, sed
ubique videntur vasa irae apta in interitum, a vasis
craterarum usque ad omne vas musicorum?
XXVII.
Ex eadem itaque toxicata avaritiae radice,
et ex hoc pestifero zizaniorum semine, mala orta
est et quotidie in pejus pullulat exitialis morum et
disciplinae jactura, adeo ut in nullo regularis officii
regimine liceat uti solemni majorum censura vel
ferula: sed si tortuosis vitiorum anfractibus manum
in virga directionis stimulo represseris, continuo
pro majoribus quidem aut multitudo similium propugnatrix,
aut pecunia defensatrix accedat: pro
minoribus vero aut immatura libertas, aut allatis
pedibus fuga liberatrix intercedat. Sed de majoribus
silere praestiterit: veritas enim odium parit. At vero
hi qui adhuc sub scholari ferula erudiendi essent,
quia ignaviae, socordiae et deo suo ventri manus
dederunt, dum instrui refugiunt ad gravitatem
moralis disciplinae, ut levis palea circumferuntur
omni vento doctrinae, et, juxta eumdem Apostolum,
sanam doctrinam non sustinentes, sed ad sua desideria