PL 143, col. 905

Epistola ad Valcherum (Gozechinus Scholasticus), J. P. Migne

autem flagelli quosdam quasi ramos et praenuntios
videmus sensim de terra oriri, quando paulatim
conterit Dominus baculum panis et laetitiam vini,
dum inter Christianos audimus geri bella et seditiones,
super Christianos paganorum crebras incursiones.
Unde datur conjici id quod restat, nisi
correctione nostra propitietur Deus, non diu dilatum
iri.
XXXVII.
I nunc, frater, age contra otium et quietem,
et qui ea hoc tempore concupiscit, voca pigrum
et socordem. Et o utinam, desperatis laborum
praemiis, ea potiamur optata et salubri quiete cui
non labor succedat, sed gloria accedat in senatu
coelestis curiae! Si quid, frater, nosti rectius, candidus,
imperti: si non, utere mecum. Quod si generosa

magnanimitatis tuae fortitudo adhuc his non
acquiescat, et eam nihil arduum aggredi pigeat:
alium quam me tibi quaere Ferentarium, quia me
hoc tempore in pugna non habebis socium: vel
quaere alterum Martium, cui opus hoc committas,
cui tamen bonis initiis meliores eventus, quam illi
Romano tribuas. Ego vero licet in illo quam ferali,
tam diutino vinculatus carcere, quantalibet potero
effetas vires solabor quiete: et spero quod aliquando
tandem exaudiar, et longa optatae missionis ducens
suspiria, si non emeritus, saltem emissus, alicui
transcribam mea tristia regna. Nihil vero in voto
meo ponens, aut voluntati relinquens, me lutum
suum ex toto committo figulo meo: ipse me fingat
in rota saecularis ordinis, prout sederit beneplacito

suo: utcunque me ejus tornet potentia, nihil addam,
nisi solemne illud obedientiae verbum: Fiat
voluntas tua.
XXXVIII.
Constat, frater, quorsum aberravimus
quorsum a recti itineris linea cursum nostrum detersimus:
quoniam me abduxisti ignarum, adque
verborum diverticula me traxisti dulcedine tuae charitatis
ebrium. Vide frater, et diligenter vide, ne
dum quaedam scripturarum sidera incaute sequimur,
in cautes et syrtes adacti Charybdeum incurramus
naufragium. Vide, inquam, etiamsi minus libito,
ne dictum sit amplius licito, quia flagelli plaga livorem
facit, flagellum linguae comminuit ossa.
Proinde jam nunc illuc redeat oratio, unde abiit,

et ad te revertatur, unde prima ejus scaturigo profluit:
et quia a charitate coepit, in charitate desinat.
Charitas vero nunquam excidat, sed hic sata et
crementata, veram sui plenitudinem praeripiat in
vita aeterna. De probitate autem tua, gravitate, modestia
et constantia, deque caeteris bonae vitae functionibus
satis in superioribus dictum sit: de affectione
vero tua, benevolentia, caeterisque humanitatis
officiis, neque hic, neque ibi satis unquam dici
poterit. Hoc tantum tibi imprecer, ut semper in
melius et majus proficias, donec ad eam aspires
crementi plenitudinem, in qua nullum detrimentum
pertimescas. Porro hunc quia desiderabilem thesaurum
in fictili vase servas, non otiosum duco si te
commonefaciam, ut diligenter adhibeas pervigilis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.