PL 143, col. 906

Epistola ad Valcherum (Gozechinus Scholasticus), J. P. Migne

cautelam custodiae. Hoc autem feceris, si cunctas
tuae civitatis portas, omnes hujus luteae domus fenestras,
custodia humilitatis sub sera et sigillo habeas:
si cunctos hujus fictilis vasis exitus et aditus
virtutum repagulis munias, ne vel exitus his qui
intus servantur, vel aditus pateat his qui foris insidiantur:
quia si elationis levitate foris effluant ea
quae intus bene congesserat operosa manus solliciti
laboris, continuo ea, aut difficile, aut nunquam
recolligenda disperdet et dissipabit ventus superbiae
in perditionem suae vanitatis. Si vero a foris patente
aditu maligni irruperint hostes, ea quae plurimo cum
labore intus gessisti violenter diripient, nihil reliqui
victo praeter gehennam facientes. Proinde quidquid
gratiarum in te divinitus collatum est, quidquid

divini muneris in thesauro conscientiae tuae collectum
est, nec mihi imputetur plantanti et riganti, nec tibi
terrae ubertim fructificanti: sed totum referatur ad
Patrem luminum, a quo est omne datum optimum
et omne donum perfectum.
XXXIX.
Possem quidem uberius et plenius perfectionis
tuae munus applaudere: sed propter notam
assentationis non patitur gravitas modestiae.
Librum autem quem mihi scripsisti, quemque mihi
scribendo occasionem fecisti, in quo mihi articulos
digitorum, oculos et animum, inclinium cervicis,
laborem capitis, imo te totum animo meo insinuasti;
in exterioribus meis non invenio unde possim
ex aequo recompensare, vel plurimae benignitati
tuae talionem reddere. Sed primum rogari ab eo

tibi restitui, a quo haec et omnia quae habes bona
accepisti, ut ad invicem hujus benevolentiae aureis
bonorum operum litteris nomen tuum scribatur in
libro vitae. Dein non dormitabit nostra erga te devotio
perpetua, si permodeste succinctis rebus nostris,
quantum utrique nostrum ad honorem conducat,
remunerandi subluceat occasio.
XL.
Jam tandem his quae dicenda erant, prout
negotia patiebantur, explicitis, calamus se totum
novo scribae scalpello, non Judaico, sed scholastico
more circumcidat; et ad te recipiendum, salutandum,
festive nabendum, non quantum latius, sed
quanto lautius valet, accingat; quia te, quem interius
in visceribus Jesu Christi teneo complexum,

a foris non dimittam, nisi laute acceptum: sciasque
ejus dapis te esse debitorem, cujus te nobis festivum
exhibuisti convivam et assessorem. Saluto te
cum paucis, licet sim cum multis: quia vel pauci
sunt indigenae ejus quam servo coloniae, qui norint
quanta virtutum dote industrium ornaris animum,
vel pauci sunt boni rerum aestimatores, qui sanum
de rebus ferant judicium. Si enim te noscerent, et
de te pro meritis aestimarent hi qui multa bona
noverunt et oderunt, profecto te amarent. Saluto te
cum his cooperatoribus nostris, qui ad bonam frugem
instituti de academia nostra ascenderunt, et in locis
certe praecipuis magisterii cathedram sibi vindicaverunt.
Saluto te cum tirunculis nostris, qui adhuc
in scholari desudant palaestra; nobilissimum utique

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.