PL 143, col. 932

Adversus Graecorum calumnias (Humbertus Silvae Candidae), J. P. Migne

IV.
Quomodo autem et suffocata hi tales comedunt,
in quibus sanguis tenetur? An nescitis ut
omnis animalis sanguis anima ipsius sit, et qui comederit
sanguinis animam comedit? Et idcirco secundum
hoc nec gentiles ex toto sunt. Illi enim occidunt,
aut plagantes comedunt.
V.
Item alleluia in Quadragesima non psallitis, sed
semel in pascha tantummodo: quod interpretatur, Dominus venit, laudate, hymnum dicite, et benedicite
ei.
Ergo secundum hoc neque Domini, Dominum,
neque Benedictus qui venit, psallitis. Et istud vero
alleluia Hebraice dictum est.
VI.
Cur tantam deceptionem horum talium non
aspicitis nec intelligitis, neque corrigitis populos
et vosmetipsos, sicut qui debent judicari ex his a

Deo? Non derelinquitis quod dicitur quod hoc Petrus
et Benedictus et Paulus et caeteri docuerunt?
Decipitis vos ipsos et populum in istis. Quae vero
scripsi, ea sunt quae Petrus et Paulus et caeteri
apostoli et Christus docuit, et sancta Ecclesia catholica
suscepit et custodit religiose. Quae et vos
correcti custodite. Azymas vero et custodias sabbatorum
projicite miseris Judaeis; similiter et suffocata
barbaris gentibus, ut fiamus puri in recta et
immaculata fide, et unus grex unius pastoris Christi.
Cujus in cruce divino sanguine inebriati laudamus
puri pure Patrem et Filium et Spiritum sanctum.
Universa Mosaicae legis et ab eo custodita
derelinquentes sine Deo Judaeis, qui velut caeci
perquirentes Christum lumen amiserunt, permanentes

in umbra, sicut insipientes perpetuo. Haec autem,
homo Dei, et multoties ipse cum populo agnoscens
docuisti esse, et correctus scripsisti multis similem
consuetudinem habentibus. Et ut habeas salutem
animae tuae, mitte principibus sacerdotum et sacerdotibus,
et adjura ut per haec seipsos corrigant, et
Dei populum, ut Dei mercedem in istis habeas. Et
si hoc feceris, propono et per secundam scriptionem
majora et perfectiora his tibi scribere, fidei vera
ostensione et firmamento animarum pro quibus
Christus posuit animam suam.
TEXTUS PRAEFATORUM SYCOPHANTARUM EXPLICATUR.

Quod figurate per Moysen Dominus innuit, ubi vectes
quibus arca portaretur, circulis ipsius semper inesse
praecepit: nec unquam extrahi ab eis, ne qua mora
fieret quotiescunque arcam elevare necesse esset.
Arca siquidem sanctam Ecclesiam; circuli ejus divinam
Scripturam; vectes ejus praepositos Ecclesiae
significant, quos semper expedit sacrae Scripturae
insistere: ne pudenter tunc velint discere, quando
jam ad exaltationem sanctae Ecclesiae debent quaestiones
quorumlibet enodare. Unde calumniam vestram

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.