PL 143, col. 933
Adversus Graecorum calumnias (Humbertus Silvae Candidae), J. P. Migne
seriatim discussuri, ab ipsius initio non pigritamur
ordiri.
Insuper ut manifestius vestra dicta a nostris secernantur,
vestra obelis, nostra autem asteriscis praenotantur.
Sed tandem videamus quale sit illud vestrae
calumniae prooemium, quo laborastis auditorem
vestrum efficere benevolum, ita dicendo:
II.
CONSTANTINOPOLITANUS. Dei magna dilectio et
jucunda compassionis viscera flexerunt nos scribere
ad tuam sanctitatem, et per te ad universos
principes sacerdotum, et sacerdotes Francorum et
monachos et populos, et ad ipsum reverendissimum
papam: et memorari de azymis et sabbatis,
quae mystice indecenter custoditis et communicatis
Judaeis. Etenim azyma et sabbata ipsi custodire a
Moyse jussi sunt.
III.
ROMANUS. Ex hac vestra praefatione sicut
profitemini, crederemus vos salutem totius Latinae
seu occidentalis Ecclesiae pro sola magna Dei dilectione
quaerere: si sciremus vos vestram vestrorumque
non negligere. Cum vero vos ipsos et vobis
commissos negligatis, ut nefandos Jacobitas, imo
Theupaschitas, seu alias haereticorum pestes, inter
vos et penes vos habeatis: neque eorum consortia,
neque colloquia, neque convivia seu pariter orare
devitetis: quomodo saltem suspicabimur vos aliqua
dilectione Dei aut proximi praemonitos compati
nostrae perditioni, sicut putatis? Et quare ad praeceptum
gloriosi Pauli, sic aures praecordiorum
obdurastis, ut dicentem non advertatis: « Haereticum
hominem post unam et secundam admonitionem
devita? [(Tit. III, 10,)] » Unde ipse Paulus, sciens
quod nulla pars esset fideli cum infideli, Irenaeum
et Philetum devitavit, Et Timotheo Alexandrum
aerarium devitare praecepit. Cur etiam non animadvertitis
beatum Joannem contestantem fidelibus:
« Si quis venit ad vos et hanc doctrinam non affert,
nolite eum recipere in domum, nec ave ei dixeritis:
Qui enim dicit ave, communicat operibus illius malignis? » [(II Joan. 10 et 11.)]
Ast vos, quasi omnia
munda immunda sint vobis, oculis contra vos et
vestra clausis sanctam Romanam et omnem occidentalem
Ecclesiam pollutam haeresi et Judaismo
proclamatis, et velut quamdam abominationem devitatis.
Ex qua tam caeca et hactenus inaudita audacia
ad hoc prorupistis ut cunctorum haereticorum,
quos adhuc deprehendere valuimus, temeritatem
transcendatis. Quamvis omnino singulae haereses
suis adinventionibus aliqua ecclesiae membra fatigaverint,
nulla tamen adhuc ad tantam vesaniam
erupit, ut opinionem suam primae et apostolicae sedi
ingerere praesumpsisset, cum interpositione anathematis.
Recensete si placet, ab initio Christianitatis
usque ad nostra tempora cunctarum haereseon volumina;
et videbitis an aliqua earum praesumpserit
talia. Et cum non inveneritis, saltem tunc resipiscite,
ne, quod absit! permaneatis viciniores praecursores
illius Antichristi, qui adversatur et extollitur supra