PL 143, col. 934
Adversus Graecorum calumnias (Humbertus Silvae Candidae), J. P. Migne
omne quod dicitur Deus, aut quod colitur. In cujus
arrogantiae monte consistentes, et ex supercilio ejus
omnia subter vos jacere reputantes, dicitis vos flexos
visceribus compassionis scribere cunctis sacerdotibus
Francorum et reverendissimo papae. Sed non
solum Romani et Francorum sacerdotes, verum
etiam omnis Latina Ecclesia de monte domus Domini
clamat, vobis contradicens: « In Domino confido:
Quomodo dicitis animae meae, transmigra in
montem sicut passer? » [(Psalm. X, 2.)] Tamen eum
quem papam reverendissimum dixistis, revereri et
non detestari debuistis.
IV.
Quod autem impudenter calumniamini nos
communicare Judaeis, observando typice azyma et
sabbatum, phrenesi inveterata arbitramur adeo vos
perdidisse sensum ut nec factum vestrum respicitis
nec dictum. Quapropter suademus vobis ut ad cor
redeatis, et animadvertatis quid in Exodo Moyses
jubeat de azymis: « Primo mense, quarta decima
die mensis ad vesperum comedetis azyma, usque
ad vicesimam primam ejusdem mensis ad vesperam.
Septem diebus fermentatum non invenietur
in domibus vestris. Qui comederit fermentatum,
peribit anima ejus de coetu Israel, tam de advenis
quam de indigenis terrae. Omne fermentatum non
comedetis, in cunctis habitationibus vestris comedetis
azyma [(Exod. XII, 18, 19, 20)] . » Item unde
superius: « Septem diebus azyma comedetis. In die
prima non erit fermentatum in domibus vestris.
Quicunque comederit fermentatum, peribit anima
illa de Israel, a prima die usque ad diem septimam.
Dies prima erit sancta atque solemnis, et dies
septima eadem festivitate venerabilis, nihil operis
facietis in eis, exceptis his quae ad vescendum pertinent,
et observabitis azyma [(Ibid., 15-17)] . »
Item in sequentibus, scilicet in capitulo tertio decimo
ejusdem Exodi dicitur: « Septem diebus vesceris
azymis, et in die septima solemnitas Domini
erit. Azyma comedes. Septem diebus non apparebit
apud te aliquod fermentatum, nec in cunctis finibus
tuis [(Exod. XIII, 6, 7)] . » Item: « Solemnitatem azymorum
custodies: Septem diebus comedes azyma, sicut
praecepi tibi, in tempore messis novorum [(Exod. XXXIV,
18)] . » Et in Levitico: « Mense primo, quarta decima
die mensis ad vesperam Phase Domini est: et in quinta
decima die mensis hujus, solemnitas azymorum Domini
est. Septem diebus azyma comedetis, dies primus
erit vobis celeberrimus sanctusque, omne opus
servile non facietis in eo, sed offeretis sacrificium
in igne septem diebus. Dies autem septimus erit
celebrior et sanctior, nullumque opus servile fiet in
eo [(Lev. XXIII, 5-8)] . » Et in Numero: « Mense primo
quarta decima die mensis Phase Domini est, et
quinta decima die solemnitas. Septem diebus comedetis
azyma. Quorum dies prima venerabilis et
sancta erit: omne opus servile non facietis in ea,
offeretisque holocaustum Domino: vitulos de armento
duos, arietem unum, agnos anniculos et immaculatos
septem, et sacrificia singulorum, et similam